Rozmiar: 15909 bajtów

- 77 -

1266 (1267), März 19.

Papst Clemens bestätigt dem Kloster Trebnitz alle Besitzungen und Rechte und ertheilt ihm noch besondere Begünstigung.

Clemens episcopus servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus abbatissae monasterii sancti Bartholomaei de Trebniz ejusque sororibus, tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis. In perpetuam memoriam, religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus, aut eas a proposito revocet, aut robur, quod absit, sacrae religionis enervetur. Ea propter dilectae in Christo filiae vestris justis postulationibus clementer annuimus et monasterium sanctae Dei genitricis et virginis Mariae ac sancti Bartholomaei de Trebnitz Wratislaviensis dioecesis, in quo divino estis obsequior mancipatae sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communivimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti regulam atque institutionem Cisterciensium fratrum a nobis ante concilium generale susceptum in eodem monasterio institutus esse dinoscitur, perpetuis temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste ac canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino potuerit adipisci, firma nobis et eis, quae nobis successerint et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis locum ipsum, in quo praefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis. In praefata dioecesi decimas, quas habetis in villis. Stinava, Sedlce, Cnegnivice, Malmice, Chrechim, Comorovo, Osek, Svarce, Rasova, Scrisovo, Rasova, Costret, Gisino, Preiessino, Mezireche, Clopotovo, Lubin, Chrechim, Chrostnik, Osek, Miloradici, Gogolevici, Micosevici, Scladovici, villa Albi, Radoconis, Nadeice, Gosteriche, Rudno et Rudno Uscor, Coze, Searche, Ozorowic vulgariter nuncupantur. Grangias Sedice, Bencovo, Santirevo, Rodguerovo, Novidvor, Cnegnice et Comorovo appellatas cum decimis et omnibus pertinentiis earundem. Possessiones et praedia Vagrinovo, Brosevo, Malcovo, Martinovo, Malusici, Radisevo, Paulovici, Brisovo et Zitcovici communiter nuncupata. Possessiones Rasovo, Bracocino, Ugesdez, Vroseva nominatas cum decimis, pratis, nemoribus et omnibus pertinentiis earundem. Possessiones Zesovo Lazi, Pirsenice et Bartozege nominatas cum decimis, pratis, nemoribus earundem. Possessiones Grabovno, Modare, Domanevici et Pracevo nuncupatas cum pratis, nemoribus, pascuis et omnibus pertinenciis earundem. Possessionem Savon nominatam cum grangia una et decimam, quam habetis ibidem. Possessiones Grochova, Zlotovi, Luzina et Zancov vocatas cum omnibus pertinentiis earundem. Possessiones Butcovo et Zaborovo appellatas cum omnibus pertinentiis earundem. Possessiones Cotovici et Rocoze dictas cum decima et omnibus pertinentiis earundem. Possessiones Macrovoz, Petarske, Goreslauske et Machnici nominatas cum omnibus pertinentiis earundem. Possessionem Provostam nominatam cum decima et omnibus pertinentiis earundem suis. Possessiones Arprastdorf, Tuchmansdorf et Valcnai vulgariter dictas cum omnibus pertinentiis earundem. Possessiones Garcovo, Comesa, Libniza, Brodnov et Gad-novo communiter nominatas cum decimis et omnibus pertinentiis earundem. Possessiones Domanevo, Domanigeva, Cirki, Rogovo et Vigancic vocatas cum grangia Conare nominata ac omnibus pertinentiis earundem. Possessionem Colinovici appellatam cum omnibus pertinentiis suis. Possessiones Sadlno Javorech, Stracova et Rosotinice nominatas cum decimis et omnibus pertinentiis earundum. Praedia Rasovo, Barnovo, Scape, Mitwalde, Stembac, Litwalde, Vanglici, Sonvelt, Lake, Sarnova et Padlagora communiter dicta cum omnibus pertinentiis earundem.
Prata, quae Radmo, Ramske, Tlumocovo, Vinazkovo, Picadlnice, Racova, Lipniza, Jazirov et Sirevo appellantur. Molendina cum aquarum decursibus et omnibus pertinentiis earundem, quae habetis juxta Aureum montem in rivulo, qui Cachbach nominatur. Molendina cum aquarum decursibus in Vichanama et super Vidavam cum terris et omnibus pertinentiis earundem. Annuum redditum duodecim marcarum argenti, quem percipitis a monetariis Vratislaviensibus ex donatione felicis recordationis Henrici quondam ducis Slesiae.
In dioecesi Poznanensi praedium quod dicitur Olboc, et possessiones Otivala, Rodgueridors et Rodgeridors appellatas cum omnibus pertinentiis earundem. Possessiones Piscini et Bracostovo vocatas cum omnibus pertinentiis earundem. In Lubicensi episcopatu possessiones Trebnicchino, Jansvald, Golisdorf et Bricole nuncupatas cum decimis et omnibus pertinentiis earundem. Possessionem dictam Ribochozi cum omnibus pertinentiis suis et decimam, quam habetis in villa, quae Platcow nominatur. - - - -
In Caminensi dioecesi annuum redditum salis, quem habetis in loco, qui Colbreck nominatur, ac quicquid juris in dioecesibus et possessionibus praedictis habetis cum terris, pratis, vineis, nemoribus, usuagiis et pascuis in bosco et piano, in aquis et molendinis, in viis et semitis, et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis, sane laborum vestrorum. De possessionibus habetis ante concilium generale ac etiam novalium, quae propriis sumptibus colitis, de quibus novalibus aliquos hactenus non percepit, sive de ortis, virgultis et piscationibus vestris, seu de vestrorum animalium nutrimentis nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis, personas liberas et absolutas e seculo fugentes ad conversionem recipere et eas absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli sororum vestrarum post factam in monasterio vestro professionem fas sit, sine abbatissae suae licentia de eodem loco discedere; discedentem vero absque communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere. Illud districtius inhibentes, ne terras, seu quodlibet beneficium ecclesiae vestrae collatum liceat alicui personaliter dari seu alio modo alienari absque consensu totius capituli vel majoris aut senioris partis ipsius. Si quae vero donationes aut alienationes aliter quam dictum est, factae fuerint, eas irritas esse censemus. Insuper auctoritate apostolica inhibemus, ne ullus episcopus, vel quaelibet alia persona ad synodos vel conventus forenses vos ire, vel judicio seculari de vestra propria substantia vel possessionibus vestris subjacere compellat, nec ad domos vestras causa ordines celebrandi, causas tractandi, vel aliquos conventus publicos convocandi venire praesumat, nec regularem electionem abbatissae vestrae impediat, aut de instituenda, vel removenda ea, quae pro tempore fuerit, contra statutas cisterciensis ordinis se aliquatenus intromittat. Pro consecrationibus vero altarium vel ecclesiarum, sive pro oleo sancto, vel ecclesiastico sacramento nullus a vobis sub obtentu consuetudinis vel alio modo quicquam audeat extorquere, sed haec omnia gratis vobis episcopus dioecesanus impendat. Alioquin liceat vobis quemcunque malueritis catholicum adire antistidem gratiam et communionem apostolicae sedit habentem, qui nostra fraetus auctoritate vobis, quod postulatur impendat. Quod si sedes dioecesani episcopi forte vacaverit interim omnia ecclesiastica sacramenta a vicinis episcopis accipere, libere et absque contradictione possitis. Sic tamen, ut ex hoc in posterum proprio episcopo nullum praejudicium generetur. Quia vero interdum proprii episcopi copiam non habetis, si quem episcopum romanae sedis, ut diximus, gratiam et communionem habentem et de quo plenam notitiam habeatis, per vos transire contigerit, ab eo benedictiones monialium vasorum et vestium, et consecrationes altarium auctoritate sedis apostolicae recipere valeatis. Porro si episcopi vel alii ecclesiarum rectores in monasterium vestrum, vel personas in ibi constitutas suspensionis, excommunicationis vel interdicti sententias promulgaverint, sive etiam in mercenarios vestros pro eo quod decimas, sicut dictum est, non persolvitis, sive aliqua occasione eorum, quae ab apostolica benignitate vobis indulta sunt, seu benefactores vestros pro eo quod aliqua vobis beneficia vel obsequia ex charitate praestiterint, vel ad laborandum adjuverint in illis diebus, in quibus vos laboratis et alii feriantur, eandem sententiam protulerint ipsam tanquam contra apostolicae sedis indulta prolatam decernimus irritandam. Nec litterae illae firmitatem habeant, quas tacito nomine cisterciensis ordinis et contra indulta apostolicorum privilegiorum constiterit impetrari. Praeterea cum commune interdictum terrae fuerit liceat vobis nihilominus in vestro monasterio exclusis excommunicatis et interdictis divina officia celebrare. Paci quoque et tranquillitate vestrae paterna in posterum solicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere, ignem opponere, sanguinem fundere, hominem temere capere vel interficere, seu violentiam audeat exercere. Praeterea omnes libertates et immunitates a praedecessoribus nostris, romanis pontificibus ordini vestro concessas, nec non libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus vel aliis fidelibus rationabiliter vobis iudultas auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti privilegio communivimus. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur earum, pro quarum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis pro futura; salva sedis apostolicae auctoritate et impraedictis decimis moderatione concilii generalis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reumque se divino judicio existere, de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae subjaceat ultioni, cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Amen.
Ego Clemens Catholicae Eccle Eps.
Ego Ancherus tituli sanctae Praxedis presbyter cardinalis.
Ego Gvilhelmus tituli sancti Marci presbyter card.
Ego Fr. Ambaldus Basilie XII. apostolorum presb. Card. etc.
Datum Viterby per manum magistri Michaelis sanctae Romanae ecclesiae vice cancellary XIV. Kal. April. Indictione X incarnationis dominicae ao. MCCLXVI. Pontificatus vero domini Clementis Papae IV. ao. tertio.

(O. St. A. Im Auszuge abgedruckt im cod. dipl. sil. IV. S. 248.)


Urkundensammlung zur Geschichte des Fürstenthums Oels bis zum aussterben der Piastischen Herzogslinie. Herausgegeben von Wilhelm Haeusler, weil. Justitzrath in Trebnitz. Geschenk der Wittwe an der Verein für Geschichte und Alterthum Schlesiens. Breslau, Josef Max & Comp. 1883 r.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów