Rozmiar: 15909 bajtów

- 93 -

1312, Oktober 18. Münsterberg.

Hermann, genannt von Lauterbach, Bürger zu Münsterberg, verkauft den Klosterbrüdern sein Gericht zu Follmersdorf.

civitatis de Munsterberk et infrapositi scabini ibidem notum facimus omnibus ac singulis presentibus et posteris, ad quos pervenerit presens scriptum, quod Hermanus dictus de Luterbach concivis noster in nostra presencia et coram bannito iudicio constitutus profitebatur, se de assensu . . coniugis sue iudicium suum in Volmari villa sita prope Richinstein in montanis domino Paulo abbati et suo monasterio in Kamenz rite et rationabiliter iure hereditario vendidisse et taxatam pro ipso pecuniam ex integro percepisse, resignans dictum iudicium fratribus de Camenz cum omni iure ac domino, sicut ipsum ab olim tenuit et possedit. Et quia idem dominus abbas a dicto Hermanno antiquum privilegium de primaria plantacione prefate ville cum instancia exigebat, volens calumpniatoribus dictum contractum infringere, forsitan mulcentibus viam precludere malignandi. Predictus vero Hermanus affirmabat iuramentis, quibus poterat, memoratam instrumentum se casualiter ante multo, tempora perdidisse et idcirco, si ipsum causa machinandi versucias adversus dictum cenobium de Camenz tandem productum fuerit, ipsum nullius esse roboris reputabitur et momenti. In cuius rei testimonium presentibus sigillum nostre civitatis duximus apponendum. Datum in Monsterberg anno domini M°. CCC°. XII° Luce ewangeliste presentibus nobis scabinis ibidem: Heinmanno de Landinberch, Johanne Ruyme, Hermanno de Geseze, Hermanno Richardi, Petro Quader. dri, Hermanno Zchyprun, Hermanno Luterbach, Jacobo Grolok, Tylone de Friberch, Sydilmanno de Grotchow consulibus et aliis multis.

Or. Perg. Das wohlerhaltene (vierte) Stadtsiegel von Münsterberg mit kleinem Rücksiegel an einem Pergamentstreifen; ersteres beschrieben und abgebildet im Wappenbuch der Schlesischen Städte und Städtel, herausgeg. von Freih. H. Saurma-Jeltsch, Berlin 1870, S. 202 und Taf. VII. No. 80. Das letztere diesem unbekannte Rücksiegel scheint damals (1312) erst kürzlich in Gebrauch gekommen zu sein und stellt, wie die Mehrzahl der Siegel der Stadt Münsterberg drei Thürme auf Steinen oder Bergen vor. In dorso: Privilegium, quo iure monasterium Volmersdorf possidet ab anno 1312 usque in hunc diem 1618, 23. Octobris.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów