- 283 - Wrocław i Smarchów, 25 i 27 maja 1223 Wawrzyniec, biskup wrocławski, nadaje klasztorowi Zbawiciela w Rybniku dziesięcinę ze wsi w kasztelanii cieszyńskiej oraz 14 dalszych imiennie wyliczonych posiadłości, nadto zatwierdza w posiadaniu klasztoru dziesięciny ze wsi rycerskich oraz cła w Siewierzu. In nomine sancte et individue trinitatis. Nos Laurentius miseracione divina Wratizlauiensis episcopus notum facimus presentibus et futuris, quod cum communi consensu capituli Wratizlauiensis ad honorem dei | et ad sustentacionem sanctimonialium ecclesie sancti Salvatoris in Ribnich ad peticionem reverendi principis et catholici domini Kasimiri illustris ducis de 0pol damus et concedimus ecclesie sancti Salva|toris in Ribnich decimas villarum in castellatura de Tessin, que sunt: Golesouo, Vizla, Yscrichino, Zamaischi, Nageuuzj, Suenchizi, suburbium, Zasere, Clechemuje, Radouiza, Punzc, | Beleuicsco, Ogrozona, Nouosa in perpetuum habendas. In decimis etiam, que in novalibus desertorum eiusdem castellature succrescere poterunt, cum dicti capituli Wratizlauiensis consensu predicte ecclesie | sancti Salvatoris in Ribnich damus et concedimus medietatem. In ambitu autem de Crauar cum duabus villis adiacentibus : Rachov et Lichan duas partes decimarum eidem ecclesie sancti Salvatoris in Ribnich | cum prefati capituli consensu damus et concedimus; decimas vero, quas predecessor noster pie memorie dominus Sirozlaus quondam Wratislauiensis episcopus ecclesie sancte Marie virginis in Ribnich in ipsius ecclesie consecratione contulerit, | cum sepedicti capituli Wratislauiensis assensu eidem ecclesie confirmamus. Decimas videlicet ipsius ville Ribnich, Smolna, Zalese, Knegnizj, quam ultimam villam recepit ecclesia de Rjbnich ab ecclesia de Sale | in concambium pro villa Golconis. Et ne in liberis decimis, quas sepedicte ecclesie sancti Salvatoris in Rjbnich quidam milites de voluntate propria contulerant ipsa ecclesia quoquomodo possit defraudari | ipsas eidem ecclesie cum supranotato assensu dignum ducimus confirmare. Decimas scilicet : Vincentij et Pribizlai, Crisani et Johannis], Gassonis et Alberti, Alexandri et Ztrezonis, Vincentij et fratrum eius Suen | tossii et Michahelis, Eustachii et Wisimiri, Wrtizlai et Grimizlaj. Donationes siquidem ipsius ducis, quas prenominate ecclesie sancti Salvatoris in Ribnich liberrime contulit, huic nostre donacioni ad memoriale | sempiternum dignum duximus interserere, que sunt: ipsum territorium de Ribnich cum capella et omni iure et iurisdicione et libertate et utilitate tam castorum quam etiam omnium aliorum proventuum, que in presenti seu in futuro | possunt aut poterunt in eodem territorio succrescere; villa de Breze, Smolna, Knegnizj, Wroblino et Susela cum sua circuitione, Bresinj, Scacouizj, Crauar cum suo ambitu, Rachouo et Lichan | cum plena libertate, Grudina et teloneum de Seuor. Ut igitur hec nostra donacio et concessio a nostris successoribus inviolabiliter observetur in posterum, ipsam presentis pagine attestatione et tam sigilli nostri quam | etiam suprapositi capituli appensione roborando confirmamus. Actum in Wratizlauia in coro sancti Johannis anno ab incarnatione domini M°CC°XX°III°, VIII° kalendas iunii, in presentia Victoris decani, Janusii ar|chidiaconi, Egidij scolastici, Radulfi cantoris, Laurentii custodis, Radozlai archidiaconi Olomucensis, Sdizlai archidiaconi de Zauichost canonicorum Wratizlauiensium: Ottonis, Lupi, Alberti, Sdizlai, Prothasij, Franconis, Lam | bini, Simonis, Johannis, Boguzlai et aliorum canonicorum Wratizlauiensium; comitis Radozlaj iudicis de Opol, qui in hoc facto nuncius extitit ducis Kasimiri et in presentia multorum aliorum. Supra|dictis addimus, quod medietatem novalium in castellatura de Tessin ecclesie sancti Johannis in Wratizlauia reservamus et tertiam partem decimarum in Crauar, Rachov et Lichan. Ecclesie vero sancti Nicholai | in Tessin pro cambio quarurridam decimarum superius dictarum quadraginta urnas mellis assignamus in Cozlj. Hec ultime additiones facte sunt in Smarschov eodem anno, VI° kalendas iunii coram predictis testibus. A. Oryg. pergaminowy dość dobrze zachowany, w kilku miejscach przetarty na składach, liniowany atramentem; dolny róg zakładki obcięty. Wymiary : szerokość okolo 35,6 cm, wysokość około 19,8 cm, zakładka około 1,6 cm. Wrocław Archiwum Państwowe, sygn. rep. 71 nr 1 *. Instytut Historii Polskiej Akademii Nauk. KODEKS DYPLOMATYCZNY ŚLĄSKA - wydał Karol Maleczyński. Tom III obejmujący lata 1221 - 1227. Wrocław 1964, Zakład Narodowy im. Ossolińskich - Wydawnictwo Polskiej Akademii Nauk.
Zamknij dokument |