- 61 - Papst Coelestin III. nimmt das Sandstift zu Breslau unter Abt Alard in den päpstlichen Schutz und bestätigt seine Besitzungen und Rechte. Kop. Breslau St.A. Rep. 135 D 17 (ältestes Kopialbuch des Sandstiftes, 1435), fol. 1-2 (B); ebenda Rep. 135 D 18 (Rep. Heliae, Anfang des 16. Jahrhunderts), pag. 600-602 (C). Celestinus episcopus servus servorum dei dilectis filiis Alardo abbati monasterii sancte Marie in Wratislauia de Aruasia eiusque fratribus tarn presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet aut robur, quod absit, sacre religionis infringat. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris iustis postulacionibus clementer annuimus et prefatam ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra proteccione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus. In primis quidem statuentes, ut ordo canonicus, qui secundum deum et beati Augustini regulam atque institucionem Arrovasiensium fratrum in eodem loco institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Preterea quascumque possessiones, quecumque bona eadem ecclesia in presenciarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largicione regum vel principum, oblacione fidelium seu aliis modis prestante domino potent adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: locum ipsum, in quo prefata ecclesia constructa est, Mstou cum redditibus suis et decimis, taberne in Lelou, taberne in Cromolou, smardones cum decimis suis, villam in Zarist cum ecclesia, villam in Borchs cum decima, villam Ole¶nic cum decima, ecclesiam sancti Adalberti in Vreczlau, villam Maslec cum decima, villam Muchobor cum decima, villam Gay cum decima, villam Prochou cum decima, villam Smarchou, villam Blizanouich cum decima, villam Ianichou cum decima, in montibus Rogereuich cum decima, villam Brunchouo cum decima, villam Tinec cum decima, montem cum villis sibi attinenciis videlicet Uino cum decimis, Stregomen cum decimis, forum in Sabat cum decimis, villam ad molendinum cum decimis, villam Strelce cum decimis, villam Beala cum decimis, villam Zyuridou cum decimis, villam Tesech cum decimis, villam Vuiri cum decimis, villam in Budischou cum decimis. Decimam in Iaroschou, decimam in Ruschi, decimam in Poscuchou, decimam in Lubouo, decimam in Bristica, decimam in Bolestino, decimam in Grodec, decimam in Gogoleuo, decimam in Demano, decimam in Strobis, decimam in Timanou, decimam in Solay, pontem in Vreczlau et tabernam et carnificem, decimam quoque omnium possessionum, que Petrum quondam comitem ex parte avi et patris sui iure hereditario contingebant, et servicium rusticorum ab eodem comite ecclesie vestre concessum. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat. Liceat quoque vobis clericos vel laycos liberos et absolutes e seculo fugientes ad conversacionem recipere et eos absque contradiccione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit absque abbatis sui licencia de eodem loco discedere. Discedentem vero absque communium litterarum caucione nullus audeat retinere. Ad hec eciam inhibemus, ne cui episcopo vel alii plus a vobis pro vestris decimis petere et recipere liceat quam fuerit a predecessoribus eorum usque ad hec tempora requisitum. Cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat vobis ianuis clausis exclusis excommunicatis et interdictis non pulsatis campanis suppressa voce divina officia celebrare. Crisma vero, oleum sanctum, consecraciones altarium seu basilicarum, ordinaciones clericorum, qui ad sacros fuerint ordines promovendi, a dyocesano suscipietis episcopo, si quidem catholicus fuerit et graciam apostolice sedis habuerit et ea gratis et absque pravitate et exaccione aliqua vobis voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis quemcumque malueritis adire antistitem graciam et communionem apostolice sedis habentem, qui nostra fultus auctoritate vobis quod postulatur impendat. Probibemus insuper, ut infra fines parrochie vestre nullus sine assensu dyocesani episcopi et nostro capellam seu oratorium de novo construere audeat, salvis privilegiis Romanorum pontificum. Ad hec novas et indebitas exacciones ab archiepiscopis, episcopis, archidyaconis seu decanis aliisque omnibus ecclesiasticis secularibusve personis omnino fieri probibemus. Sepulturam quoque loci illius liberam esse decernimus, ut eorum devocioni et extreme voluntati, qui se ulic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti fuerint, nullus obsistat, salva tamen iusticia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decimas preterea et possessiones ad ius ecclesiarum vestrarum spectantes, que a laycis detinentur, redimendi et legittime liberandi de manibus eorum et ad ecclesias, ad quas pertinent, revocandi libera sit vobis de auctoritate nostra facultas. Obeunte vero te nunc eiusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subrepcionis astucia seu violencia preponatur, nisi quem fratres communi consensu vel maior pars consilii sanioris secundum dei timorem et beati Augustini regulam providerint eligendum. Paci quoque et tranquillitati vestre paterna in posterum sollicitudine providere volentes sub interminacione anathematis auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus audeat rapinam facere seu furtum committere, ignem apponere, hominem temere capere vel interficere seu aliquam violenciam exercere. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexacionibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernacione ac sustentacione pia liberacione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolice auctoritate et dyocesani episcopi canonica iusticia. Si qua igitur infuturum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitucionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita, nisi reatum suum congrua satisfaccione correxerit, potestate bonorisque sui careat dignitate reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine divine ulcioni subiaceat. Cunctis autem eidemloco sua iura servantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic fructum bone accionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Datum Laterani per manum Egidii sancti Nicolai in carcere Tulliano dyaconi cardinalis, V idus aprilis, indiccione XI, incarnacionis dominice anno MCXCIII°, pontificatus vero domini Celestini papê III anno secundo. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band: 1. Lieferung 971 - 1216, 1963; 2. Lieferung 1217 - 1230, 1968; 3. Lieferung Fälschungen und Register, 1971; Bearbeitet von Heinrich Appelt, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Graz
Zamknij okno - Schließe das Fenster |