- 418 - Herzog Bernhard (von Löwenberg) verkauft den Johannitern zu Striegau 100 Hufen im Gebiet des Zacken. Or. Prag Großprioratsarchiv Striegau 15 (A). IN NOMINE DOMINI AMEN. Lapsus comsumptive vetustatis gradu adeo defertur incerto, ut, que publica geruntur actione, scrupulo oblivionis obscurantur, si litterarum testimonio et sigilli munimine non signantur. Ad noticiam igitur tam presencium quam futurorum volumus pervenire, quod nos Bernhardus dei gracia dux Slesie attendentes, quam fallax et lubrica sit huius seculi dignitas et possessio, ut necesse sit, que possidemus temporalibus, eternorum quoque nobis aditum preparemus, fratribus religiosis cruciferis ordinis sancti Iohannis in Strygon vere ob reverentiam dei necnon ob devocionem et fidelitatem, qua fratres iam dicti ordinis Christo Ihesu sedulo deserviunt famulatu, quos etiam fratres sepedicti ordinis dominus universal; sue consulens ecclesie contra prophanos et blasphemos fidei orthodoxe turrim erexit fortitudinis, centum mansos sitos infra aquam, que dictur Zachun, ubi excaturit, ex parte una et Plessenam ex parte altera, a parte utriusque littoris aque utriusque in longitudine integre vendidimus et transtulimus in perpetuam sustentacionem libere possidendos cum universis attinenciis mobilibus et inmobilibus, mancipiis et utensilibus, pascuis, piscacionibus et venacionibus atque omni cum utilitate nichil in hiis deinceps excepcionis iuris aut respectus nobis seu nostris successoribus penitus reservantes. Ne igitur hoc factum nostrum ab ullis umquam valeat irritari in posterum vel infringi, in evidenciam eiusdem presentem paginam dedimus nostri sigilli munimine roboratam. Datum in Hyrzberc, die Margarete virginis, per manum nostri scriptoris Boguphali, anno incarnationis domini millesimo ducentesimo octuagesimo primo. Testes huius rei sunt: inclitus dux Conradus dominus Stynauiensis, dominus Stephanus de Werbna, dominus Petrus de Landescron, dominus Petrus de Prato, dominus Ebrhardus de Syldow, dominus Mathyas de Wlen castellanus, dominus Wolphardus, dominus Thammo de Rachnow, frater Conradus dictus Thuringus et alii multi. Siegel Herzog Bernhards von Löwenberg, stark beschädigt, an rosaroten Seidenfäden, vgl. Nr. 406. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Vierter Band 1267 - 1281, Bearbeitet von Winfried Irgang, Böhlau Verlag, Köln-Wien 1988
Zamknij okno - Schließe das Fenster |