- 447 - Herzog Heinrich IV., Herr von Breslau, verkauft dem Ulrich, Schulzen von Kaulwitz (ndl. Namslau) das Vogteigericht der Stadt Namslau. Transsumpt durch Breslauer Rat von 1580 Jan. 2, Breslau St.A. Rep. 132a Dep. Namslau Nr. 635 pag. 3-4 (C). In nomine domini amen. Virorum illustrium illustres fore convenit acciones eorumque facta sic decet esse stabilia, ne ea, que cum subditis contrahentes exercent, ullis umquam temporibus valeant aboleri. Ideoque nos Henricus dei gracia dux Zlesie et dominus Wratislauie presentibus profitemur, quod, cum tercius denarius de iudicio civitatis nostre Namslauiensis ad nostrum fuisset ius atque dominium devolutus cum omnibus iuribus, que advocati civitatum locacionis iure percipere consueverunt, nos eiusdem civitatis et civium comodis et augmento cupientes, ut decet, intendere, qui hereditarii iudicis solacio destituti variis se dicebant aggravari defectibus, predicte civitatis iudicium, quod tercius denarius appellatur, Ulrico sculteto de Kowelwicz et suis legittimis successoribus rite et racionabiliter vendidimus pro ducentis marcis nostri Wratislauiensis ponderis et argenti cum omnibus pertinenciis et iuribus ad ipsum iudicium spectantibus ab antiquo, que taliter duximus declaranda: videlicet tercium denarium de omni gwerra seu contencione illicita provenientem per incolas civitatis et eius districtus, eciam phasallorum omniumque in civitate et in eius gadibus commorancium facta atque commissa dinoscuntur; insuper sextam partem de censu hereditario, duos mansos liberos et sextam partem agrorum, que vulgariter zeyl nuncupantur, et sextum mansum, sextam partem ortorum et allodiorum adiacencium civitati Namslauiensi, sextum macellum, sextum scampnum pistorum et sutorum eleccionemque duorum consulum iuxta eius providam conscienciam et profectum civitatis Namslauiensis, qui annis singulis in epyphania domini ab antiqua consuetudine civitatis Namslauiensis eliguntur. Idem Ulricus predictus et sui successores legittimi stubam balnei liberam cum fartorio libero comode et quiete et curiam pro sua habitacione possidebit; adicientes eidem Ulrico et suis legittimis successoribus censum fori vulgariter dictum marctzeyns ab omnibus inhabitantibus non hereditatis, mercatoribus, institoribus et extraneis recipiendum. Et si qua ex dicta advocacia vendita vel alienata fuerint ab antiquo, pre omnibus aliis digne valeat revocare, revocata vero per modum rite empcionis de nostre beneplacito voluntatis libere poterit possidere. Verum tamen eciam, si sepedicta civitas pro sua utilitate et comodo intra vel extra civitatem aliquid de novo edificaverit, tunc sepedictus Ulricus et sui successores sextam partem in hiis debet obtinere. Hec omnia, prout nobis rite et racionabiliter sunt distracta, eidem Ulrico sepedicto et suis legittimis successoribus vendidimus, tradimus et libere resignamus, conferentes eidem Ulrico sepedicto et suis legittimis successoribus dictam advocaciam cum eo iure, ut prescribitur et subscribitur, videlicet vendendi, exponendi, commutandi ac in usus suos placitos convertendi plenam et liberam in omnibus facultatem. In cuius rei testimonium et rerum gestarum evidenciam pleniorem presentem litteram conscribi fecimus et sigilli nostri munimine iussimus communiri, testibus subnotatis, videlicet Razlao Dremlik, Symone Gallico castellano in Welun, Henrico de Wesinburk castellano in Landesberch, Nankero, Nicolao Rufo, Reynoldo marschalco et aliis quam pluribus fide dignis. Actum in Wratislauia anno domini M°CC° septuagesimo, datum per manus magistri Ludwici notarii nostri et procuratoris curie nostre, sexto nonas octobris. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Vierter Band 1267 - 1281, Bearbeitet von Winfried Irgang, Böhlau Verlag, Köln-Wien 1988
Zamknij okno - Schließe das Fenster |