- 74 - Herzog Mescho von Teschen verkauft seinen Dienern Rüdiger und Peter, Brüdern seines Kapellans Arnold, das Erbgut Zator zur Anlage einer Stadt nach dem Recht von Teschen, das zu Löwenberger Recht loziert ist. Kop. Warschau AGAD, Archiwum Skarbu Koronnego dz. XVIII, t. 18 (Lustracja województwa krakowskiego 1569), fol. 402-403 (Auszug) (B); Kop. von 1767 Juni 6 in Abschrift des 19. Jhs., Krakau Bibl. Jagiellońska Hs. 5377, fol. 80-81' (D); Erwähnung Warschau AGAD Inwentar; Archiwum Koronnego Jana Zamojskiego S. 685 (mit Zeugenliste) (E). In nomine domini amen. Nos Mescho dei gratia dux Tessinensis omnibus in perpetuum. Etsi munificentiae nostrae gratiam libenter extendamus ad singulos, quos fideles nobis ab operum experimento sentimus, circa illorum tamen merita gratiosius prosequendo libenter dextram nostrae liberalitatis adducimus, pro quibus non solum devotionis et fidei puritas, sed servitii gratitudo multiplicis interpellant. Quapropter per praesens privilegium notum facimus universis tam praesentibus quam futuris, quia nos attendentes fidem puram et devotionem sinceritatis necnon grata servitia, quae fidelis noster capellanus Arnoldus non solum nobis, sed et patri nostro quondam duci Vladislao piae recordationis fideliter exhibuit hactenus et incessanter nobis ad praesens exhibet et exhibere potent devotius in futurum, fratribus ipsius Arnoldi, Rudigero videlicet et Petro, nostris servientibus in haereditate nostra, quae Zathor vulgariter dicitur, vendidimus ius et proprietatem locandi iuri Tessinensi civitatem, quae civitas Tessin iure Lemboriensi est locata. Nos autem ipsam haereditatem nostram Zathor limitavimus personaliter versus Podolsze villam nostram, item versus Palczowycz, Spythkowycz et Trzebyencam usque ad metas de Rudzye, deinde usque ad metas de Peterualdi, quae villa longitudinem mansonim suorum obtinere debet et non ultra, ab hinc vero ad metas de Hartmudisdorph procedatur et per illas usque ad metas de Podolsze, de quibus super diximus, quas propria fecimus in persona. Et quotquot mansi intra metas omnes, quas nominavimus, inventi fuerint, ad praedictam civitatem Zathor pertinebunt et per nominatos superius Rudigerum et Petrum iure Teutonico locabuntur. Habebunt autem dicti pluries Rudigerus et Petrus necnon eorum posteri inperpetuum ibidem sextum mansum liberum a decimis, a censu et ab omni solutionis genere perenniter illibatum. Item sextam curiam in civitate habebunt liberam et ante civitatem liberum habebunt sextum hortum. Item omnia macella carnium, mensas panis et calceorum habebunt libera. Sic et stubas balneares, quae necessariae fuerint, construent liberas. Et nemini alteri quidquam praescriptorum licebit construere praeter dictorum saepius Rudigeri et Petri vel eorum posteritatis voluntatem. Item fartorium habebunt liberum et duas cameras pannorum, simul et duas cameras institorum, quas ipsis dedimus perpetuo de nostra gratia speciali. Item tria molendina super fluvium Skawam astruent perpetue una cum stagnis eorundem liberis ab omni solutionis genere. Et in quolibet illorum molent frumenta, quotquot volent. Ecclesiae etiam ibidem constructae alterum dimidium mansum Franconicum perpetuo liberum assignamus. Insuper volumus, quod omnes manentes in civitate ipsa vel extra civitatem pisces in Skawa flumine cum hamo ferreo vel etiam de telo confecto, quando volent, capient. ... Qui etiam pisces in Skawa capient, ubi eis visum fuerit expedire. Et ut dicta civitas magis ac magis proticiat, volumus, quod infra miliare ab ipsa civitate nulla taberna bracietur nec panni vendantur. Fabri etiam, calcifices et sartores nihil novi in suis operibus infra dictum miliare facient ... pannis etiam et carnes non vendentur infra miliare a civitate, quemadmodum de aliis superius est expressum. Pensam etiam habebunt in ipsa civitate plumbi, cupri atque stanni et tam in his metallis quam in aliis mercibus quibuscumque in ipsa civitate fora libera habebunt. Omnes etiam causae, quae in ipsa civitate et eius districtu emerserint, per saepedictos Rudigerum et Petrum advocatos et deinde per eorum posteros sine diminutione iudicentur. Et ipsi advocati cum sua posteritate tertium denarium de iudiciis obtinebunt residuitatem pro nobis reservantes. Item venationem liberam volucrum et leporum perpetuo saepedictis damus advocatis. Et ipsi civitati pro pascuis pecorum quinque mansos damus perpetue liberos usus horum. Gaudebunt autem, qui locati fuerint in mansis praenotatis, de culta terra trium annorum, de querceto novem et de silva densa sexdecem annorum plenaria libertate. Qua peracta de quolibet manso Franconico nobis annuatim solvent pro censu et decima mediam marcam argenti et grani triplicis sex mensuras, videlicet duas tritici, duas siliginis et duas avenae. Et ne hanc veritatis seriem invidia vel ignorantia tractu temporis valeat obumbrare, praesentem paginam super ipsis conscribi praecipimus et nostri sigilli charactere fecimus insigniri. Datum Oswiecim, in vigilia beati Martini, anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo secundo testibus, qui aderant, infrascriptis, videlicet Vernero pallatino, Nicolao castellano de Oswiecim, Paschone Varmunchowycz, Dyrzicragio de Rogusna, Semiano de Bichotow, Michaele Garchewych militibus, Woytuchone, Bantea et Gvesone servientibus et aliis quam plurimis fide dignis.
Zamknij okno - Schließe das Fenster |