- 471 - Herzog Bolko, Herr von Fürstenberg, weist dem Kloster Mariengnade (Grüssau) 30 Mark von den jährlichen Zolleinkünften zur Unterstützung für den Klosterbau zu. Angebliches Or. dep. Breslau St.A. Rep. 83 Nr. 19 (A); Kop. Prag Burgarchiv Urk. Lit. M 886 (17. Jh.), pag. 7-8 (B); Fürstenstein Fol. 221 (18. Jh.), pag. 244-245 b (C). IN NOMINE DOMINI AMEN. Quoniam non sunt hominis bona, que secum differre hinc non potest, sola autem misericordia comes est defunctorum. Nos igitur Bolko dei gracia dux Slesie et dominus de Vorstinberc diem messionis extreme misericordie seu pietatis opera seminando cupientes prevenire hiis scriptis ad notitiam universorum perducimus, quod de certis et ducalibus nostris proventibus damus claustro Gracie sancte Marie virginis ordinis Cisterciensis nostreque fundacionis triginta marcas currentis monete percipiendas singulis annis inviolabiliter ac perpetualiter per fratres cenobii iam premissi. Volumus autem, ut ipsi fratres, quos ad ampliandum cultum divini servicii in eodem constituimus loco, pretaxatam pecunie summam ad structuram convertant monasterii sui, quod ad honorem omnipotentis dei sueque gloriose genitricis beate Marie semper virginis inceperunt. Hiis igitur in locis prefatam summam eis assignamus iugiter tollendam, videlicet in Lewenberc et Bomsslauia in theoloneo duodecim marcas, in Swidenicz in theoloneo sex marcas, in Richenbach in theoloneo quatuor marcas, in Frankensteyn in theloneo octo marcas, hoc interposito, ut iam descriptus pecunie numerus in quatuor equales partes divisus in quatuor temporibus cuiuslibet anni, videlicet in prima dominica quadragesime, in qua cantatur Invocavit, in penthecostes, in exaltacione sancte crucis, postremo in die sancti Nicolai proxime venturo primo et principaliter ante omne aliud theoline nostre censum, quem in dictis civitatibus habemus, a suis debitoribus per has omnes et singulas civitates cum certa soiucione dicto claustro cedente, etiam si per aliquod accidens aut inpedimentum quodcumque omnino nichil magis ultra numerum triginta marcarum antedictum cedere posset aut derivari, idem nichilominus triginta marcarum numerus absque omni inpedimento, protraccione, aligenacione necnon inpeticione quorumcumque vel diminucione claustro antedicto ex integro inevitabiliter et proporcionabiliter perpetue compleatur, addicientes, quod, si superfluus theolonie numerus, qui superest numero triginta marcarum antedicto, quem claustro sepefato pro cultu divino ampliandum hereditarie possedendum dedimus ac apropriavimus, per nostros successores aliquomodo venderetur vel commutaretur aut alicui donaretur, nolumus omnino, ut claustro memorato de censo suo aliquid proinde depereat nec in preiudicium aliquod eveniat aut inpedimentum ullum penitus non existat. Pro huiusmodi autem sepedictis fratribus in prenominato claustro sibi vicissim succedentibus recommendamus, quatinus hec et alia, que ipsis inpendimus beneficia attendentes, tanto affectuosius ad deum pro nobis orando insistant, quanto sollicicius curam modo pro eis ex corde gerimus indefessam. In cuius rei perpetuam corroboracionem presens scriptum sigilli nostri appensione est communitum. Acta sunt hec in Lignicz anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo octavo, in die anuncciacionis gloriose virginis Marie, presentibus hiis: domino Siffrido comite de Anhalt, domino lantgrauio Turingie Friderico, domino Ludewico de Hakinburn, domino Hermanno de Barbei, Ywano de Prouin et Wallano fratre eius marschalco nostro, Apeczcone de Vluk et aliis quam pluribus fide dignis. Dat. in Legnicz per manus Siffridi prothonotarii nostri. Mißbräuchlich angebrachtes Siegel Herzog Bolkos, Typar D, an grünen Seidenfäden, siehe Nr. 130 (vgl. Nehmiz S. 69 u. Abb. n. S. 56), mit seitlich angebrachtem Rücksiegel, Typar unbekannt.
Zamknij okno - Schließe das Fenster |