- 13 -
1479 (21. lipca) Ołomuniec
Pokój w Ołomuńcu (Ołomuniecki układ) zawarty pomiędzy węgierskim królem Maciejem KorwinemOd roku 1469 również czeskim, a królem czeskim Władysławem Jagiellończykiem, w myśl którego obie części Śląska, Morawy i Sześć Miast w Łużycach Górnych pozostać miały przy Macieju.
— Mathias dei gracia Hungarie Bohemie Dalmacie Croacie Rame Servie Gallicie Lodomerie Comanie Bulgarieque rex ac Slesie et Lucemburgensis dux necnon Moravie et Lusacie marchio ad perpetuam rei memoriam. Pateat quibus decet universis, quod nos considerantes, quanto discrimini Christiana respublica longo iam tempore et catholicorum principum dissensione et discordia regnorum subiecta sit, et maxime attendentes, quanta christianitati iactura ex differenciis preteritis et bellorum occasionibus illata sit, quodque dum nos hinc pro fide certamus, ex alio latere immanissimus hostis fidei vires quotidie in destruccionem christianitatis extendit, miserati vero potissimum vicem christianitatis que ad hos tandem devoluta est terminos, ut hii, qui magis defensioni publice intendere et invigilare deberent, in detrimentum tocius christianitatis pacem a Turco requirant, cupientes itaque impendentibus fidei nostre malis obviare et pocius contra publicum et communem tocius christianitatis hostem arma convertere, ut scilicet eo liberius aliis absoluti curis defensioni rei publice christiane intendere valeamus, omnem dissensionem inimiciciam et diffrenciam, quam ex mandato felicis reminiscencie condam sanctissimi domini Pauli pape secundi et demum sanctissimi domini nostri Sixti quarti pape moderni necnon ad requisicionem serenissimi principis domini Friderici Romanomm imperatoris patris nostri carissimi contra regnum Bohemia et eius principes hactenus prosecuti sumus, cum serenissimo domino Wladislao rege Bohemie fratre nostro carissimo et universis Bohemis tam sibi quam nobis adherentibus ad certam unionem et concordiam reduximus et pro stabilitate mutue amicicie et firaternitatis quietoque regnorum nostrorum statu et pace mutua ad hos articulos medio consiliariorum utriusque nostrum antea conceptos concordavimus, quorum tenor sequitur et est talis :
In primis conclusum est, quod uterque nostrum, hoc est tam nos Mathias rex Hungarie Bohemie etc. quam ipse Wladislaus rex Bohemie in suo iure acquisito permaneat tanquam dominus hereditarius et quilibet nostrum titulo regis Bohemie integro prout alii reges Bohemie consueverunt utatur, ita ut nos ipsum dominum Wladislaum regem Bohemie nominemus et scribamus, et is similiter nos Bohemie regem nominet et scribat, subditi vero utriusque nostrum nominare et scribere teneantur.
Item conclusum est, quod nos prefatus rex Mathias condescendamus prefato regi Wladislao barones militares terras civitates et provincias, quascumque tenemus in corpore regni Bohemie, similiter rex Wladislaus omnes civitates terras provincias duces barones et militares, quoscumque et quascumque tenet in Moravia et utraque Slesia Lusacia et Sex CivitatibusTj.: Kamenz, Löbau, Żytawa, Budziszyn, Görlitz i Lubań, condescendat.
Item conclusum est, quod postquam rex Wladislaus terras civitates castra oppida et provincias duces barones militares in prefatis Moravia utraque Slesia Lusacia et Sex Givitatibus sub dicione sua existentes nobis Mathie regi condescenderit, statim et incontinenti omnes de Moravia et utraque Slesia Lusacia et Sex Givitatibus teneantur communiter prestare homagium nobis regi Mathie tanquam vero domino eorum et hereditario Bohemie regi, et barones ac nobiles secundum consuetudinem erga dominos sues et reges Bohemie ab antique observatam nos pro tali rege suscipiant et teneant, nobisque et nulli alteri tanquam eorum vero et hereditario regi obediant, et postquam nos Mathias rex barones militares civitates terras et provincias quas in Bohemia tenemus prefato domino Wladislao regi condescenderimus, illi in terra et corpore regni Bohemie eundem dominum Wladislaum regem similiter suscipiant eique promittant et secundum consuetudinem regni ab antique observatam facere teneantur sibique et nulli alteri tanquam eorum vero et hereditario regi obediant e converse. Nos utrique reges subditos nostros in iuribus regni et illarum terrarum et privilegiis ab antique consuetis conservare tenebimur, in quantum presenti disposicioni non obsistant.
Item concIusum est, quod nos Mathias rex prefatus durante vita nostra provincias et patrias Moravie utriusque Slesie Lusacie et Sex Civitatum cum omnibus pertinenciis libere quiete pacifice et absque omni impedimento et contradiccione prefati Wladislai regis et regni Bohemie ac subditorum corone eiusdem teneamus possideamus et utamur tanquam eorum verus rex et dominus hereditarius, similiter rex Wladislaus provincias barones militares civitates et loca in corpore regni Bohemie libere quiete et absque omni impedimento nostro tanquam eorum verus rex et dominus hereditarius teneat possideat et utatur.
Item pro maiori pacis et concordie securitate inter hec duo regna conservande, et ne propter diversitatem successorum nove lites et differencie ampliores oriantur, conclusum est, ut, quandocumque post obitum nostrum dominus rex Wladislaus aut sui successores sew regnum Bohemie prefatas terras et provincias Moravie utriusque Slesie Lusacie et Sex Civitatum recuperare et readiungere corpori Bohemie voluerint, illud facere possint et sine ullo impedimento Hungarie regis pro tempore existentis vel regni Hungarie, modis tamen et condicionibus infrascriptis.
Prima condicio, quod quandocumque post obitum nostrum rex Wladislaus vel sui successores sew regnum Bohemie voluerint dictas patrias et provincias ad Bohemiam redimere et reunire, ante omnia regi Hungarie pro tempore existenti vel ipsi regno Hungarie pro huiusmodi iuris cessione quadringenta millia ducatorum sew florenorum Hungaricalium bonorum dare et solvere debeant et teneantur.
Secunda condicio, quod in illis terris Moravie utriusque Slesie Lusacie et Sex Civitatum multa bona que ad coronam Bohemie pertinent sunt impignorata inscripta et variis modis alienata et distracta, si continget nos prefatum Mathiam regem aut heredes vel successores nostros ante solucionem predictorum quadringentorum millium florenorum in dictis provinciis Moravie utriusque Slesie Lusacie et Sex Civitatum vel aliqua earum aliquas terras civitates castra oppida vel provincias aut officia thelonea census aut quoscumque redditus ad prefata dominia et terras ab antique de iure spectancia et pertineneia quibuscumque obligata inscripta vel impignorata aut alias qualitercumque alienata et distracta redimere recuperare et ad prefata dominia reducere et incorporare, extunc omnis summa illarum pecuniarum, que in huiusmodi redempcione liberacione et acquisicione per nos aut heredes successores nostros exponeretur, ultra illam summam quadringentorum millium florenorum computetur et in tempore solucionis ipsorum quadringentorum millium florenorum heredibuis vel successoribus nostris regni Hungarie integraliter et simul persolvatur. Si vero contingeret, quod aliquos remittere nolentes et satisfaccionem iuxta inscripcionem ipsorum accipere recusantes iure belli nos heredes aut successores nostri reges Hungarie cogeremus aut cogerent ad remittendum aut alias qualitercumque terras et bona talia recuperaremns, extunc conclusum est, quodsi huiusmodi renitentes tenebunt bona impignorata ad cameram regiam pertinencia qualitercumqne, et nos prefatus rex Mathias aut aliquis heredum et successomm nostrorum ilia bona redimemus aut ad manus reducemus sive bello sive alio quocumque modo, nichilominus tempore solucionis summe capitalis non debebit maior summa pro illis bonis dari quam prius fuerant impignorata et obligata, eciam si maiori summa fuissent acquisita ; de hiis antem bonis, si que reperientur, que eciam ad cameram regiam pertinerent et impignorata non essent sed aliis modis occupata qualitercumque, nos vel heredes aut successores nostri ilia ad manus suas reducent, si tempore solucionis summe capitalis ilia voluerit ad manus suas regias dominus rex Wladislaus vel sui successores aut regnum Bohemie habere, tunc debebit [solvere]Pomyłka w druku in illis acquirendis expensas factas aut valorem ipsorum bonorum ; vel si neutrum facere voluerint, tunc huiusmodi bona manebunt aut heredibus et successoribus nostris aut aliis, quibus nos dederimus aut heredes vel successores nostri dederint commiserint vel donaverint, et illi bona huiusmodi libere et quiete possidere debebunt pleno iure secundum ius et consuetudinem patrie vel provincie, in quo ab antique sita sunt sub corona regni Bohemie. De bonis vero ad cameram regiam non pertinentibus, que nos vel heredes nostri vel successores quomodolibet acquireremus sew acquirerent, conclusum est, quod absque ullo impedimento domini Wladislai regis et successorum aut regni Bohemie ea nobis vel quibns nos daremus vel heredes aut successores nostri darent committerent vel donarent, libere maneant in illo iure ac libertate, in quo ab antique sub corona Bohemie perstiterunt.
Tercia condicio, quod dicte patrie et provincie Moravie utriusque Slesie Lusacie et Sex Civitatum integre cum omnibus pertinenciis post mortem nostram remanebunt subiecte heredibus aut successoribns nostris regibus vel regno Hungarie et sub nostra et illorum obediencia tanquam sub veris dominis suis, nosque et successores nostri reges vel regnum Hungarie plenum in eis utile et directum dominium habere debebimus et debebunt tamdiw, donec dicte summe tam capitalis videlicet quadringentorum millium florenorum qnam redemptorum et prout dictum est acquisitorum bonorum integre persolventur et supradictis articulis et condicionibus satisfactum fuerit cum effectu, quibns adimpletis illico prefate provincie reincorporate et reunite erunt regno et corone Bohemie, prout ab antiquo extitemut. Prefati tamen heredes vel successores nostri reges Hungarie propter dominium predictum se reges Bohemie scribere non debebunt, sed illarum terrarum domini erunt, quam diu non erit de huiusmodi solucione iuxta premisses articulos satisfactam. Cum autem dicte patrie homagium nobis uti vero et hereditario regi Bohemie prestabunt, tunc et dictis heredibus et successoribus nostris Hungarie regibus et regno Hungarie eciam homagium prestabunt non tanquam regibus hereditariis sed tanquam veris et directis eorum dominis usque ad integram solucionem prefate summe capitalis redemptorum sew redimendorum.
Item conclusum est, quod, quandocunque post obitum nostrum prefatus rex Wladislaus vel eius successores et regnum Bohemie prefatas pecuniarum summas reponere vellent, tune significare huiusmodi suam voluntatem debent uno anno integro antequam reponantur, et hec per quatuor personas notabiles et literas patentes ad castrum BudenseZamek w Budzie vel ad Albam RegalemBelgrad, ubi moris est reges Hungarie coronari, et tales persone cum salvo conductu sufficienti provise esse debebunt, ut eo securius possint suam legacionem peragere.
Item conclusum est, quod per medium annum, antequam dicta pecuniarum reposicio fiat, sex prelati et barones ex principalibus regni a rege et regno vel solo regno sede vacante electi ex utraque parte, scililicet ex regnis Hungarie et Bohemie, conveniant in oppidum BrunnenseBroumov? (CZ), et si aliqua difficultas vel differencia in solucione prefatarum summarum emergeret, concordent, ne postea aliquis error circa reposicionem dictarun pecuniarum contingere possit.
Item conclusum est, quod locus deposicionis dictarum summarum pecunie sit campus apertus inter Skalycz et StranzyczPomiędzy Czeską Skalicą (Česká Skalice) i Strażnicą (Strážnice) in metis regni Hungarie et Moravie, ad quem locum prelati et barones electi ex utraque parte cum pari numero et salvis conductibus conveniant, qui prelati et barones ante omnia mutuo sibi invicem sub fide et honore promittant, quod ilia negocia sine dolo et fraude sincere perficient prout presentes inscripciones continent, ibique se honorifice habentes prelati et barones Hungarie pecunias, prelati vero et barones Bohemie litteras suas recipiant. Ubi vero altera parcium propter maiorem securitatem conduci optaret ab altera, pars partem conducet et se invicem cum omni humanitate pure et fideliter ut probos et fideles homines decet tractare debebunt.
Item conclusum est, quod si continget dominum Wladislaum regem vel aliquem ex suis successoribus aut regnum Bohemie facere monicionem de reponenda pecunia solenniter ut premissum est et postmodum in termino prefixo unius scilicet anni spacio non reposuerit, tociens quociens illud fecerit ipso facto incurrat penam centum millium florenorum hungaricalium simul cum capitali et alia summa solvendorum. Similiter si heredes nostri vel aliquis noster successor vel regnum Hungarie post factam solennem avizacionem, in termino unius anni pecunias non levaverit et literas non restituerit; tociens quciens id fecerit ipso facto incurrat penam centum millium florenorum de predicta capitali summa defalcandorum.
Item conclusum est, quod si nos heredes aut successores nostri deinceps aliquas impignoraciones faceremus de bonis regalibus in prefatis provinciis, illa summa defalcari debebit de summa capitali, hoc tamen salvo, quod si alique possessiones castra vel oppida prius impignorata vel donata ad nos heredes aut successores nostros per mortem vel alium quemcumque modum devolverentur, illa liceat rursum impignorari in eadem summa sicut prius fuerant, et prius donata donari cui voluerimus vel heredes nostri aut successores voluerint, et propter hoc de summa capitali nichil detrahatur. Que autem ad cameram regiam non pertinent et ad nos vel heredes aut successores nostros qualitercumque devenirent devolverentur vel acquirerentur, de illis poterimus tam nos quam heredes aut nostri successores facere disponere et donare, prout voluerimus ut supra positum est, et tamen bona teneri debebunt in illo iure prout ab antique fuerunt sub corona regni Bohemie.
Item conclusum est, quod si nobis viventibus regem Wladislaum sine heredibus legitimis decedere contingeret ac barones et communitas regni Bohemie ex libera eorum voluntate nos ad corpus regni Bohemie in regem acceptarent seu eligerent, vel aliquem ex heredibus nostris aut successoribus regibus Hungarie in regem sibi eligerent, et nos aut aliquis heredum et successorum nostrorum similiter ex libera voluntate electionem ipsam susciperet, extunc coronacione facta statim omnes ille provincie Moravie Slesie Lusacie et Sex Civitatum ad coronam regni Bohemie redigi et sine aliqua pecuniarum solucione cum literarum restitucione readiungi debent eo facto.
Item conclusum est, quod episcopus OlomucensisOłomuniec et marscalcus regni Bohemie faciant ad Bohemiam domino regi Wladislao et quibus tenentur id quod ex officio ab antique facere de iure consueverunt, absque tamen preiudicio subieccionis et obediencie, quam nobis vel heredibus aut successoribus nostris exhibere obligantur.
Item conclusum est, quod si qui ausu temerario domino regi sue, in cuius sortem venient, se opponere nec prout deberent obedire vellent, illos rex ipse, cui obedire tenentur, castigare poterit sine impedimento alterius nostrum et eos cogere ad obedienciam sibi faciendam, signanter vero illos qui domino suo, in cuins sortem venerint, subieccionem facere nollent iuxta disposicionem prenotatam. Ad ipsam autem subieccionem faciendam si qui renitentes fuerint, tunc alter alteram et se invicem nos duo reges amice et fraternaliter adiuvare debebimus et omni opere possibili assistere, ut tales ad subieccionem et obedienciam illius cui cesserint reducantur.
Item conclusum est, quod si quis circumpositorum principum et baronom contra regnum Bohemie aliquid attemptare vel contra quemcumque duorum nostrum minus iuste et indebite ac sine culpa ipsius regis aliquid moliretur, extunc alter nostrum alteri contra talem auxilium ferre teneatur cum effectu iuxta exigenciam et condicionem ipsius negocii, hoc est pro magno maius, pro minore minus.
Item conclusum est, quod quia sunt aliqui inhabitatores regni Bohemie qui sub utroque nostrum possessiones habent, ut faciant utrique nostrum quod de bonis suis facere debent secundum consuetudinem patrie in qua talia bona sita sunt, similiter etiam quoad subieccionem proprie persone.
Item conclusum est, quod malefactores nullibi foveri debeant, sed uterque nostrum suis capitaneis et officialibus committat, quod se contra tales gerant secundum consuetudines patrie, que consuetudines in unaquaque patria bene cognoscuntur, isto addito, quod si quis malefactor de regno unius regis in regnum alterius et de subieccione unius ad subieccionem alterius confugeret, extunc talis malefactor ad requisicionem capitanei illius provincie unde aufugit teneatur per regem illum vel regnum ad quem vel ad quod confugisset extradari, ut fiat de eo iusticia secundum consuetudinem illius patrie ubi maleficium perpetravit.
Item conclusum est, quod si in prefatis pertinenciis ex una in alteram, videlicet ex Bohemia in Moraviam vel e converso aut in Slesiam ex altera predictarum vel e converso discordiam moveri vel aliquid hostilitatis oriri contigerit, extunc capitanei vel alii offciales utriusque partis in locis competentibus, videlicet in metis conveniant et provideant, ne quid talium pululare permittant sed unicuique sine dilacione iusticiam ministrare debebunt ex parte Bohemorum in Bohemia, Moravorum in Moravia et sic de aliis, ita quod unaqueque provincia suis consuetudinibus et iure uti possit sicut ab antique consuevit.
Nos itaque Mathias rex prefatus visis et mature examinatis prescriptis articulis capitulis et conclusionibus inter nos et prefatum dominum Wladislaum regem conceptis et confectis pro bona pace et mutua fratemitate tranquilloque et felici regnorum nostrorum statu ac profectu tocius christianitatis, cuius respectus et utilitas nobis precipue cordi est, ut scilicet eo liberius nos et ipse Wladislaus rex mutuis dissensionibus et hostilitatibus liberati rebus christianis contra hostem fidei intendere valeamus, prefatam pacem unionem et concordiam iuxta formam inscripcionis premisse omnesque articulos et capitula superius annotata matura deliberacione prehabita ex certa nostra sciencia ac de consilio prelatorum et baronum regni nostri Hungarie nobiscum in hac dicta existencium et de consensu tocius regni Hungarie laudavimus acceptavimus approbavimus et ratificavimus, laudamusque acceptamus approbamus et ratificamus omniaque et singula premissa in verbo nostro regio et bona fide nostra mediante inconcusse et inviolabiliter absque omni dolo et fraude, semota eciam qualibet adinvencione, in nostra heredumque et successorum nostrorum ac regni Hungarie persona observare et manutenere promittimus, nosque heredes et successores nostros ad regnum ad ea observanda obligamus. In quorum omnium robur et evidens testimonium prefato Wladyslao regi has literas nostras sub appendenti sigillo nostro dedimus et ab eo consimilis tenoris litteras suas sub appendenti ipsius sigillo accepimus. Datum in civitate nostra Olomacensi vigesimo primo die mensis Iulii anno domini millesimo quadringentesimo septuagesimo nono, regnorum nostrorum Hungarie etc. anno vigesimo secundo, Bohemie vero undecimo.
Ad mandatum domini regis.
Et nos Georgius electus et confirmatus Colocensis summus et secretarius cancellarius regius, Osvaldus Zagrabiensis, Johannes Waradiensis, Sigismundus Quinqueecclesiensis, Albertus Wesprimiensis ecclesiarum episcopi, Emericus de Zapolya comes perpetuus Scepusiensis, Laurencius de Wylak filius condam Nicolai regis Bozne, Sigismundus comes de Bozyn et de Sanctogeorgio, Johannes Thwz de Lak thavemicorum, Emericus de Palocz agazonum regalium magistri, Ladislaus Orzag de Gwth, alter Ladislaus de Marczal et Nicolaus de Zeech prelati et barones regni Hungarie, pleno et sufficienti mandate ceterorum dominorum prelatorum et baronum regni prefati fratrum nostrorum suffulti, considerantes intelligenciam unionem et confederacionem prenotatam non solum prescriptis serenissimis principibus et domino nostro domino Mathie regi Hungarie Bohemie ac domino Wladislao Bohemie regi ad conservandam amiciciam et fraternitatem perutilem et pernecessariam, verum eciam ad bonam vicinitatem tranquillum statum et commune bonum utriusque regni et omnium nostrum pertinere, pro prefato serenissimo domino nostro rege et pro nobis ipsis ac ceteris fratribus nostris ipsiusque serenissimi domini nostri regis et ceterorum fratrum nostrorum heredibus et successoribus necnon pro toto regno Hungarie data fide promittimus quod hec omnia et singula superius annotata ipse serenissimus dominus noster rex suique heredes et successores nosque cum ceteris fratribus nostris heredesque successores et posteri nostri ac totum regnum Hungarie inviolabiliter inconcusse sine omni dolo et fraude observabimus et observabunt et facient per omnes quorum interest observari, in quorum omnium et singulorum fidem et testimonium sigilla nostra penes sigillum prefati serenissimi domini nostri Mathie regis appendi fecimus. Datum ut supra.
Lehns- und Besitzurkunden Schlesiens und seine einzelne Fürstenthümer im Mittelalter. Herausgegeben von Dr. C. Grünhagen und Dr. H. Markgraf. Erster Theil. Leipzig 1881.