Rozmiar: 15909 bajtów

- 7 -

1298 Januar. 23.

In nomine domini amen. Ne ea que fiunt in tempore naturam imitantur temporis elabentis, oportunum est ea poni in ore testium et litterarum apicibus commendari. Notum igitur esse cupimus universis et singulis presentibus ac posteris huius scripti seriem audituris, quod nos Premislius dei gracia dux Ratyboriensis Fritschoni famulo nostro in villa nostra que vulgariter Ottendorf nuncupatur duos mansos liberos ac omnibus eins successoribus, quibus dederit vendiderit obligaverit seu ad quos iure hereditario spectaverit, a solucione censuum et exactionum, a vexacione vecturarum ac quorumlibet serviciorum que nos con-tiugunt vel contingere videntur dominium, concedimus, tradimus pariter et donamus nunc et in perpetuum libere ac pacifice possidendos. Ne igitur hanc nostram donacionem liberalem et spontancam invidie aut calumpnie scrupulus processu temporis valeat obfuscare, presentem super premissis conscriptam litteram sigilli nostri munimine precepimus roborari. Actum et datum Ratybor, Anno domini M°. CC°. Nonagesimo Octavo, decimo kalendas Februarij, presentibus testibus subscriptis, Mychahele subcamerario, Adam subpincerna, Militibus nostris, domino Jescone Capellano nostro et alijs multis fide dignis.

Mit anhangendem Siegel, wie N. V.
Aus dem Archive des Jungfrauenstifts.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów