Rozmiar: 15909 bajtów

- 11 -

1306. April 9.

In nomine patris et filii et spiritussancti amen. Nos Premizlius dei gracia dux Rathyboriensis pro remedio anime nostre cultum dei ampliare et nomen domini attollere cupientes, ut placaremus dominum quem in multis recognoscimus nos offendisse, votum quod deo vovimus et beate virgini exsolventes, libera voluntate et volenti animo dedimus ac contulimus locum, aream sive fundum sororibus, quo sunt sub cura fratrum ordinis Predicatorum intra muros civitatis nostre Rathybor dyoc. Wratizlauiensis. Dedimus eis eciam hereditatem que Ottonis villa, vulgariter autem Ocyci sive Ottyndorf appellatur. Molendinum quoque dictum Cunonis, quod est supra Odram in novacivitate, simul dictis sororibus contulimus anno domini M°. cc°. xc. ix die kalendarum octobris tempore capituli provincialis in Conventu Rathyboriensi eorundem fratrum celebrati, ipsis fratribus residentibus in refectorio ante prandium voce personaliter expressimus, multis eciam secularibus qui aderant audientibus per dominum Johannem prothonotarium nostrum hanc nostram donacionem publice fecimus promulgari. Insuper ad evidenciam et ad confirmacionem huius donacionis nostre capucium de capite nostro tradidimus fratri Sdyzlao provinciali cuius intererat recipere, et ille recepit nomine sororum predictarum. Huic nostre donacioni sic per nos facte et taliter confirmate, simulque recepcioni per prefatum provincialem fratrem Sdyzlaum rite habite, nec iuris nec facti aliqua dissonancia in contrarium obsistebat. quod licite factum est pia causa exigente, ut in noticia presencium cercius sit et pcrhenniter in futurorum memoria perseveret, locum sive fundum quem dedimus prenominatis sororibus, hiis limitibus distinguimus et assignamus intra muros civitatis nostre Rathybor iuxta portam que ducit ad sanctum Nicholaum, ab ipsa porta versus aquam usque ad ripam fluminis in qua est murus civitatis, erit latitudo aree; a muro vero eiusdem porte versus sanctum Jacobum centum sedecim cubitorum erit aree longitudo, hoc est usque ad mediam aream felicis memorie domini Stephani quondam archydyaconi Opoliensis, quam ipse in vita sua eisdem sororibus assignavit. Totum aliud spacium in hiis terminis contentum, dimissa platea inter aream sororum et edificia civitatis, sepe nominatis sororibus libere damus et presenti scripto confirmamus. Concedimus eis eciam, ut si tempore procedente contra suam aream aliqua edificia vellent construere super aquam, liberam habeant facultatem, et hunc locum sororum sive fundum totum prorsus liberum esse decernimus. Statuentes ipsum nullis legibus iuribus, statutis civilibus exaccionibus, solucionibus custodiis civitatis consuetudinibus inductis vel inducendis in aliquo penitus subiacere. Set volomus et concedimus perpetuoque roboramus, ut tam ad iura omnia que ad principes pertinent, quam ad ea que ad officiales ipsorum sive ad commune civitatis, plena gaudeat libertate, amplius eciam quam cetera monasteria in nostro dominio constituta, tum racione fragilis sexus, tum racione filie nostre quam ibi disponimus collocare. Propter quod sepe dictum locum vice dotis filie nostre singulari attollentes prerogativa, ipsum in nostram et nostrorum heredum curam et proteccionem recipimus specialem, tale bannum statuentes, ut si quis septa monasterij violenter intrans molestiam aliquam cuivis intulerit vel indecenciam ostenderit sive ibi sanguinem fuderit, dabit nobis sive nostris successoribus decem marcas argenti et communitati civitatis decem; nichilominus satisfaciet sororibus supradictis. Quod si ista facere nequiverit, secundum qualitatem excessus durius castigetur. Decernimus insuper ut a posteris nostris summopere caveatur, ne in hospiciis vicinis monasterio alique insolencie notabiles fiant, et quod a vicinia persone susspecte amoveantur, cuiuscumque condicionis sint sive sexus. Propter decenciam autem et loci artitudinem nolomus quod inter claustrum et muros civitatis via sive transitus fiat, set concedimus et ordinamus, ut claustrum ex parte murorum sine medio muris civitatis coniungatur. Prefatam quoque villam dictam Ottonis, sitam in Gola prope Rathyhor versus Opauiam, quam dedimus sororibus sepius nominatis, in hiis scriptis eisdem hanc donacionem confirmamus, ius proprietatis et dominij huius ville transferentes in sororum potestatem predictarum, quibus in villa memorata plenam concedimus libertatem, tam ad iura ducalia quam ad ea quo ad officiales pertinent, omninoque liberam esse decernimus ab omni genere solucionis tributorum, vectigalium, collectarum, exaccionum, vaccarum et porcorum, a fossione vallorum, municione ac plancacione civitatum et castrorum Indulgemus eciam ut racione expedicionis qualiscunque nec pro curru nec pro expensa nec pro alia causa in aliquo penitus molestetur. Insuper concedimus eisdem sororibus ius Theutonicum et iudicium proprium in bonis habitis et habendis, in quo homines earum et non alibi iudicari et respondere teneantur; hoc addito quod si fur in bonis earum manens deprehensus fuerit, iudicio terre et pene communi subiaceat, bona autem ipsius volomus aput monasterium remanere, et similiter pro capite iudicatum, unde in hiis et in omnibus aliis causis, bona earum que habent et habebunt, a castellano et a iudice terre sint exempta. Molendinum autem de quo superius fecimus mencionem, dictum Cunonis, quod est super Odram in nova civitate situm a ponte contra aquam ad iactum baliste, habens quatuor rotas et si plures esse poterunt, sicut dedimus nominatis sororibus, sic in hiis scriptis confirmamus. Damus et confirmamus eisdem sororibus aliud molendinum similiter in nova civitate situm inter predictum molendinum Cunonis et antiquam civitatem prope fossatum in aque ductu qui nove terminal ambitum civitatis, habens duas rotas et eciam si plures esse poterunt in futuro. Horum duorum molendinorum ius proprietatis et dominij transferimus in potestatem sororum predictarum, et addimus structuras ad utrumque litus, vias, areas et ortos ad molendina competentes. Statuentes ut nullum aliud molendinum supra vel infra fiat, quo ista debeant prepediri. Inhibemus eciam ne aliquis aque ductus fiat predictis in preiudicium molendinis. Quod si tempore succedente aqua suffodiente vel aggerem comportante, loca in quibus modo sunt hec molendina, sic destrueret ut ibi non possent remanere, concedimus ut supra vel infra trahi possint et locari, dum modo non fiat in grave preiudicium aliorum. Hec ipsa molendina sicut et alia bona sororum, prescripta et plena gaudere volomus libertate. Si quis vero in nostro dominio constitutus intuitu divine remuneracionis aliquam possessionem contulerit dictis sororibus, concedimus et indulgemus eis, ut recipere possint et sub prescripta forma libertatis perpetuo possidere. Idem volomus intelligi de possessionibus quas pro pecunia in nostro dominio comparabunt. Indulgemus eisdem ut in Odra, quantum ad nos pertinet, possint constituere pro mensa ipsarum duos libere piscatores. Obsecramus ergo et contestamur coheredes et terrigenas nostros per viscera misericordie Jesu Christi, ut hoc memoriale nostrum promoveant et non impediant, quod solum prochdolor relinquimus, quo prepedito memoria nostri de terra penitus est deleta. Si qua ergo signa fidelitatis, si aliqui aflectus dileccionis, nostro affectui quo vos dileximus correspondent, quem deus sic afflictum corporaliter ad se vocat, quiete saltim sub hoc memoriali vobiscum retinete, Simile a vestris posteris, quod nobis in hac nostra ultima voluntare feceritis expectantes. Set et deus omnis criminis iustus vindex pro qualicunque violacione tanti voti gravem expetet ulcionem. Patronos eciam quos huic monasterio adesse cupimus scilicet Spiritumsanctum, Sanctum Miehaelem archangelum, et beatos apostolos Petrum et Paulum et beatum Johannem ewangelistam, speciali devocione invocamus ut causam nostram tueantur. Ut autem hec nostra donacio et libertatum concessio firma et inviolata permaneat, presentem paginam nostri sigilli munimine fecimus roborari. Datum aput Rathybor anno domini M°. ccc°. vj°. Quinto Ydus Aprilis, Presentibus testibus infrascriptis, Domino Johanne procuratore curie, et magistro Johanne medico, et dominis Militibus, Stoygneuo castellano Rathyboriensi, Thoma iudice terre, Rudgero de Griua, Jacobo de Langa, Velyzlao, Fredrico advocato de Zar, Rycholpho de Psow, et domicellis Wrocizlao, Egidio de Dabinsco, Ymrammo filio Thome iudicis, et Dominis civibus Rathyboriensibus, Tylone et Johanne advocatis, Janusio Macyeonis, Hermanno Ysoldi, Luduico et Tylone fratre eius, Hermanno, de Zar et aliis quam pluribus fide dignis.

Das kleine runde Siegel mit Rucksiegel ist sorgfältig eingenaht, aber zerbrochen.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów