Rozmiar: 15909 bajtów

- 19 -

1316. Oktober 28.

In nomine domini Amen. Ne hominum contractus in oblivionem deveniant, solita sunt scriptis et testibus roborarj. Nos igitur Wladizlaus dei gracia Dux Bythomiensis et Cozlensis universos ad quorum audienciam presens pagina fuerit devoluta Cupimus non latere, Quod Msczycus noster fidelis Castellanus de Grensyn, in omni sospitate animj et corporis in nostra presencia corporaliter constitutus Brussonj Nycolao suo Sororio Octo Mansos in villa Warmunthouicz communiter fata pro viginti octo Marcis cum eorumdem pertinencijs omnibus, utilitatibus et fructibus vero tytulo vendicionis Jure hereditario resignavit. Et ne quisquam presentem vendicionem rite et racionabiliter contractam inposterum valeat retractare, Presentes conscribi nostrique maioris Sigilli appensione iussimus roborandas. Actum apud Cozlam sub a. d. M°. ccc°. Sexto decimo Quinto Kalendas Novembris, Presentibus hijs, Milite Lascario herede de Kopnyk, Milite Floriano Zygrodij, Nycolao Strala herede de Othnyth, demente Swenthopelkonis, Paulo dicto Colenda Sub Judice Curie nostre Et plerisque fide dignis. Datum per manus Proshonis nostrj Notarij, heredis de Pacyna.

Das Siegel ist ziemlich gut erhalten aber zerbrochen; es zeigt vorne einen schrag gestellten Adlerschild unter einem Helm, mit der Umschrift: S. WLODIZLAI. DEI. GRA. DVCIS. COSLENS. ET. BIVTVMENS. Das Rucksiegel zeigt einen Helm mit Buffelhornern und Fahnlein daran, und der Umschrift: SECTV. DVCIS. WLODISLAI. DE. BYTHO. ET. D. COZLA.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów