Rozmiar: 15909 bajtów

- 34 -

1339. Oktober 13.

In nomine domini amen. Institutum est a sapientibus ut ea que aguntur litterarum apicibus et sciencia testium fulciantur, ut eciam ad noticiam venire valeant futurorum. Noverint igitur universi presentes et posteri hanc paginam inspecturi, Quod coram nobis Kazimiro dei gracia Duce Cozlensi, Cunadus dictus Sthosch plene conpos sui corporis et sue racionis constitutus, prehabita matura deliberacione et suorum fretus sano consilio, villam ac hereditatem suam totam videlicet Vczeschcow wlgariter dictam necnon partem ville Warmuntowicz quam possedit, in districtu Cozlensi situatas, cum omnibus suis utilitatibus, proventi-bus, metis, terminis ac limitibus vendidit, tradidit et libere resignavit Matertre ac Sorori nostre Domicelle Eufemie totique conventui in Rathibor monasterij Sancti Spiritus beateque semper Marie virginis ac beati Johannis apostoli et ewangeliste sub professione Sancti Dominici manencium, quasquidem hereditates predictas Sorori ac Matertre nostre iam dicte totique conventui tradimus, conferimus et resignamus perpetue possidendas omni iure et dominio sicut in privilegijs predecessorum nostrorum potuerit inveniri. In cuius rei testimonium presentes conscribi et Sigilli nostri munimine iussimus roboravi. Datum Cozle A. D. M°. c°. c°. c°. xxxnono, iij° ydus Octobris, Presentibus Arnoldo de Glezin, Czenkone de Koprsynvicz, Manczina de Tuardaua, Andre de Gerlachsheym, Jenczone Golamconis, Martino Civi nostro Cozlensi, necnon per manum Petri nostri notarij presencia sunt conscripta.

Anhangend an grüner Seide dasselbe Siegel wie an der vorigen Urkunde.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów