Rozmiar: 15909 bajtów

- 73 -

1382. Oktober 28.

Presencia visuri auditurique noverint universi Quod nos infranominati vid. Leupoldus Prior ac Inquisitor Polonie, Naczko Supprior, Mathias, Pakossius, Henricus, Clemens, Nicolaus Leupoldi lector philosophie, Nicolaus Wikeri, Mikulka, Stasko, Jo. Penostia, Jo. Adelchert, Jo. Zaphiri, ceterique omnes et singuli fratres conventus Rath. ord. fratrum Pred. sollerter advertentes et sincerius recognoscentes nobilis viri d. Peskonis de Wissla militis devotum affectum quem conventui nostro effectualiter ostendit in eo potissime quod animo deliberato, heredum et amicorum suorum consilio et assensu, elemosinam trium marcarum annualem perpetuis temporibus per nos singulis annis apud consules Rath. qui p. t. erunt repetendam et tollendam comparavit nobisque contulit et donavit sue et suorum predecessorum in remedium animarum. Insuper lampadem eoram crucifixo maiori nostre ecclesie die noctuque arsuram similiter ordinavit prout in privilegio super premissis confecto inclitorum principum d. g. domine Anne et d. Jo. Opauie et Rathiborie terrarum nec non eiusdem civitatis sigillis roborato plenius continetur. Igitur ad ea que in sequentibus continentur, nos et posteros nostros de omnium nostrum consilio unanimi et assensu eidem domino Peskoni, dominis Paskoni de Oderberg, Herbordo de Kaczer ac eorum successoribus tenenda adimplenda presentibus promittimus et striccius obligamus. Primo quod pro dicto d. Peskone et suorum bono statu et salute singulis diebus in altari S. Dominici, eoram quo ipsius predecessores tumulati dinoscuntur, una missa cottidie celebretur, pro qua legenda qualibet septimana unus frater specialiter annotetur. Demum pro animabus omnium ipsius predecessorum qui decesserunt singulis anni quatuor temporibus vigilie novem leccionum et die sequenti missa defunctorum celebrari debet. Item quod pro animabus d. Hescze matris eiusdem d. Peskonis feria tercia post Quasimodo geniti vigilie novem leccionum et die sequenti missa defunctorum anniversaliter per nos decantari debet. Insuper pro animabus d. Kache sepenominati d. Peskonis uxoris secunde et d. Nicolai de Wissla eiusdem d. Peskonis fratris germani post festum S. Nicolay die inmediate sequenti vigilie novem leccionum et m. d. die succedente per omnes fratres sollempniter decantentur. Cum vero domino permittente sepefatus d. Pesko diem clauserit extremum, obitus ipsius die similiter anniversarium cum vigilijs novem leccionum et altera die cum m. d. pro eius anima celebrare nos et nostros successores ut premittitur obligamus bona fide proculmota omni fraude. Postremo ut Reverencia crucifixi amplietur, iuxta sepenominati d. Peskonis et d. Kache quondam eius coniugis devotam intencionem prout ipsi pie ordinaverunt, lampadem que die noctuque eoram eodem crucifixo ardere debebit, tenendam fovendam eciam nos obligamus et nostros successores temporibus perpetuis omni negligencia proculpulsata. Et ne premisse nostre obligaciones quavis tergiversacione valeant impediri, Suplicamus obnixe Rev. P. fr. Petrum de Chorneza priorem provincialem per provinciam Polonie, ut premissa omnia et singula appensione sui sigilli dignetur roborare. In quorum omnium firmitatem perpetuam et fidele testimonium sigilla nostri conventus et prioratus huic littere sunt appensa. Datum Rath. feria tercia in die apostolorum Symonis et Jude beatorum a. d. M. ccclxxxij.

Aus dem Copialbuch der Dominicaner. Eine andere Aufzeichnung lautet: Item d. Pesko de Wyssla comparavit Quatuor Marcas et unum fertonem super Consistorio Rathiboriensi, tres pro Conventu. Quartam pro lampade ante antiqum Crucifixum in Ecclesia. Fertonem autem pro ministro lampadis.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów