Rozmiar: 15909 bajtów

- 1 -

1149. ohne Tag und Ort.

Herzog Boleslaus bestätigt die im Jahre 1139 durch Bischof Robert von Breslau erfolgte Uebergabe der breslauer Michaelis-Kirche an das Vincenzstift und übergiebt diesem unter andern Verleihungen die Capelle St. Benedicti zu Liegnitz mit Dörfern und Einkünften.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Anno dominice incarnacionis m°c°xxxix indictione secunda, epacta octaua decima, concurrente secundo Boleslao tercio Polonie principe defuncto regnantibus pro eo filiis eius Wladislao in Cracouia, Boleslao in Mazouia, Misicone in Poznania anno vero pontificis Roberti quarto decimo idem presul consilio et ammonicione fratrum suorum, canonicorum videlicet eiusdem ecclesie, capellam iuxta monasterium beate Marie virginis, quod tunc Petrus edificabat, in honere sancti Michaelis constructam cum omnibus, que ad eam pertinent, eidem monasterio et Radulpho eiusdem monasterii abbati primo concessit et confirmauit semper habendam quatenus ad laudem dei et ad honorem sancte matris ecclesie predicto pontifici et successoribus eius prestat abbas et eius successores diligenter obediant et vicem eorum in omnibus gerant. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod ego dux Polonie Boleslaus pro salute anime mee ecclesie sancte Marie virginis sanctique Vincencii, episcopi et martiris ista contulerim iure perpetuo possidenda: capellam videlicet sancti Martini infra civitatem Wratislay sita (!) et capellam sancti Benedicti in Legnice cum villis et redditibus et forum in festo supradicti martiris per octo dies institutum et thabernam in fine pontis prescripte ciuitatis positam forumque in Costinlot et tabernam de Polsnica cum villis Grabisin et Socolnice et Chenese et Sobocisce, quam dedit dux Wlatislaus pro dimidia Trebnicha. Hec autem sunt nomina villarum, quas comites Polonici eidem contulerunt ecclesie: comes Petrus fundator ecclesie Virbeno, Odram, Crestenicam dedit et Olauam, in montibus Pachozlauus villam dedit et molendinum in Dobra, Vlostonissa comitissa dedit aliam, Sandiuoius Sveccino, Jordanus aliam; Christinus iuxta Legnicham alteram, dim Veyouo, Vitozlauus in Zaseph, Andreas Laurencit, Rathimir Thatosouo, Bronisius Gorech, Sulislauus Pulsnicam et Zozaiuam, Johannes Wratislauiensis episcopus omnium villarum istarum et decimas vsibus ecclesie supradicte incommutabiliter ampliauit et Matheus episcopus decimam in Laurencit, quam antecessores sui donauerunt, sub anathemate confirmauit. Acta sunt hec in consecracione ecclesie et sub anathemate confirmata anno ab incarnacione domini m°cxlvmj° presentibus episcopjs Johanne Wratislauiensi, Matheo Cracouiensi supramemorata (!) et Steffano Lubucensi, comitibus autem domino Jaxa, Alichora, Clemente Vrotis, Theodoro et Crisano.

Abschrift des XV. Jahrhunderts in der Matrica sancti Vincentii I. f. 1. des schlesischen Provinz.-Archivs, mitgetheilt durch Herrn Archivsecretär Dr. Korn.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów