Rozmiar: 15909 bajtów

- 154 -

1348. Mai 14. Breslau.

Bischof Preczlaus von Breslau consecrirt auf Gesuch der Herzoge Wenzel und Ludwig, Heinrichs, Pfarrers der Parochial-Kirche zu St. Peter, des Erbvogtes Franczco von Liegnitz und der Stadt- Schoppen die Kloster-Kirche zum heiligen Leichnam, Benediktiner- Ordens und giebt Verordnungen, wie es mit den Visitationen und dem Gottesdienste, ohne Beeinträchtigung der Pfarr - Kirche zu St. Peter, zu halten sei.

In nomine domini amen. Ex inuncto nobis pastoralis officii debito dignum esse et congruum reputamus, vt in ecclesiis debitus impendatur domino famulatus, propterea, quod tales in eis desideramus personas constitui et locari, per quas diuinus cultus amplietur, in illis vt vigeat deuocia ac obseruancia regularis. Cum igitur nobis Preczlao dei gracia episcopo Wratislauiensi et dilectis nobis in Christo fratribus, capitulo nostre Wratislauiensis ecclesie pro parte magnificorum principum, dominoruin Wenczeslai et Lodwici fratrum, ducum Slesie et dominorum Legnicensium, ac honorabilium et prudentum virorum Heinrici plebani ecclesie parochialis sancti Petri, Franczkonis aduocati et consulum in Legnicz fuit humiliter supplicatum, quatenus sine omni seu quolibet preiudicio eiusdem domini Heinrici, plebani ecclesie sancti Petri parochialis in Legnicz predicte et successorum suorum, ipso plebano consenciente expresse, ecclesiam gloriosi corporis dominici et beatorum Philippi et Jacobi apostolorum ac sanctarum Katherine et Margarethe Agnetis virginum, sancte Hedwigis et alioriun sanctorum, in quorum honore fuerit consecrata, infra limites eiusdem ecclesie sancti Petri dudum erectam et pertinentem ad regimen et curam ipsius, serenissimorum dominorum Wenczeslai et Ludowici principum ac aliorum Christifidelium dotandam redditibus, prouentibus, elemosinis adiuuandam, pro monasterio seu cenobio et loco religioso sanctimonialium ordinis sancti Benedicti recipiendarum et locandarum in illo deputare, appropriare et ascribere perpetuo dignaremurr nos igitur, pio affectu supplicancium deuotis et condignis supplicacionibus annuentes, nec inmerito, cum ecclesiarum et locorum religiosorum indigenciis ad augendum cultum diuinum auxilium impendere pium sciamus et meritorium aput deum, de communi consensu et voluntate nostri Wratislauiensis capituli antedicti, supradictam ecclesiam gloriosi corporis dominici et predictorum beatorum, sine quolibet preiudicio domini Heinrici, plebani moderni et successorum suorum ad premissa et submissa consencientis expresse, pro monasterio et loco religioso sanctimonialium recipiendarum et locandarum in illo nominamus, deputamus, appropriamus, incorporamus et ascribimus perpetue per presentes. Ita tamen, quod uisitacio earundem sanctimonialium, quociens opportunum fuerit, solum ad nos uel successores nostros uel ad archidyaconum Legnicensem, qui est et pro tempore fuerit, pertinebit; et quod nos uel qui pro tempore fuerit Wratislauie episcopus, tantum cum viginti equitatuum et personis, sed archidiaconus Legnicensis, qui est et erit pro tempore, solum cum sex personis habemus et habeat in dicto monasterio uisitare. Cura uero spiritualium ad dominum Heinricum, plebanum predictum, vite sue temporibus, sed cura temporalium ad personam seu personas laicas, quam uel quas supradicti archidiaconus et plebanus cum consulibus Legnicensibus elegerint, pertinebit, a qua uel a quibus personis laicis curam huiusmodi in temporalibus habentibus, nos uel quos duxerimus deputandos ad hoc, singulis annis diligentem audiemus computum et congruam racionem. Ipso quoque domino Heinrico, plebano predicto, cedente uel decedente, institucio rectoris cure spiritualis eiusdem monasterii ad nos et successores nostros, qui fuerint pro tempore, pertinebit. Misse uero et sermones in dicto monasterio sine omni impedimento et preiudicio supradicte ecclesie parochialis sancti Petri debent fieri et obseruari et huiusmodi missas, sermones dicendos et tenendos taliter declaramus, videlicet, quod misse in dicto monasterio diebus ferialibus non prius, nisi post primas missas et inter summam missam dicte parochialis ecclesie, sed diebus dominicis post processionem, et tempore funeralium post ultimum offertorium funerum, non tamen omnium, sed solum diuitum et solemnium, dici et haberi debebunt. Sermones uero, nisi post prandium in dicto fient monasterio diebus dominicis et festiuis, sed in diebus patronorum supradicti monasterii de mane uel post prandium vnum uel plures poterint sermones facere et habere. Oblacionum eciam et obuencionum funeralium seu quocunque alio nomine in dicto monasterio proueniencium, legatorum seu legandorum et assignatorum seu assignandorum nomine testamentorum temporalium, que peruenerint a parochialibus dicte ecclesie sancti Petri, medietas ad dictam ecclesiam sancti Petri et rectorem ipsius pertinere debebit; sed legata seu leganda et assignata seu assignanda prefato monasterio seu personis ipsius nomine perpetui testamenti ad solum monasterium et personas ipsius totaliter pertinebit. A personis uero quibuscunque extra parrochiam sancti Petri ibidem in Legnicz manentibus, quocunque nomine censeantur, omnia et singula donata, legatat et legitime assignata, soli debent supradicto monasterio deriuari nullamque porcionem aut partem de huiusmodi legatis et eciam assignatis memoratus rector aut plebanus sancti Petri pro se uel sua ecclesia exigat siue petat. Abbatissa uero cum conuentu suo monasterii memorati, ecclesie sancti Petri predicte et rectoribus ipsius, qui pro tempore erunt in illa, in censu vnius marce cum dimidia annis singulis, in singulis quatuortemporibus anni, nouem scotos sub censura ecclesiastica soluere sunt astricti. Item quod Franczko aduocatus siue alii procuratores, qui pro tempore fuerint, cum consilio domini Heinrici, plebani ecclesie St. Petri predicte et consulum, omnia negocia regant predicti monasterii et disponant. Predicta uero omnia et singula volumus et mandamus sub pena excommunicacionis a dictis partibus obseruari. In cuius rei testimonium et euidenciam firmiorem sigilla, nostrum episcopale et ipsius capituli, presentibus sunt appensa. Actum et datum Wratislauie secundo Idus Maij anno domini millesimo tricentesimo quadragesimo octauo, viris honorabilibus et discretis dominis presentibus Nicolao de Panowicz custode, Heinrico de Bantcz archidyacono Legnicensi, canonico Wratislauiensi, Johanne de Donyn, doctore decretorum et Clemente de Wansow nostro notario, qui presencia habuit in commisso ac alijs pluribus fide dignis.

Aus der Bestätigung des breslauer Bischofs Jodocus, Freitag, 11. Dez. 1461. L. Arch. Act. Nr. 242, IV, p. 36.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów