Rozmiar: 15909 bajtów

C.


Quondam per monachum regem dictum Kazimirum
Est institutus Wratislaus pontificatus,
Primus Jeronimus episcopus estque creatus.
Post Christum natum suscepit pontificatum
Annos post mille decies quinosque vir ille.

Anno Domini 1051 ordinatus (est) Jeronimus primus episcopus Wratislaviensis, et obiit anno 1062.

Anno Domini 1062 ordinatur Johannes secundus episcopus Wratislaviensis, et obiit anno 1072.

Anno Domini 1074 ordinatus est Petrus tercius episcopus Wratislaviensis, et obiit anno 1111.

Anno Domini 1112 ordinatus est Sirozlaus quartus episcopus Wratislaviensis, et obiit anno 1120.

Anno Domini 1120 ordinatus est Heymo quintus episcopus Wratislaviensis, et obiit anno 1126.

Anno Domini 1127 ordinatus est Rubertus sextus episcopus Wratislaviensis, et obiit anno 1140. Nota quod secundum cronicas dicitur quidam episcopus fuisse in Wratislavia nomine Magnus ante Janicum, quod etiam monstrant ibi sex anni vacantes tempore Wladislai patris Bolezlai curvi. Iste ergo fuit unus in numero.

Anno Domini 1146 ordinatus est Janicus octavus episcopus Wratislaviensis, qui translatus fuit in archiepiscopum.

Anno Domini 1148 ordinatus est Waltherus episcopus nonus Wratislaviensis. Usque ad hunc dicuntur quidam episcoporum tocius Polonie uxorati fuisse et maxime chanonici et omnes sacerdotes facti generi ac soceri nobilium terre. Huius tempore edificata est lapidea ecclesia antiqua sancti Johannis Wratislaviensis, et officium Laudunense cum cantu ab eo est ibi institutum, et conventus primus huc in Lubens adductus. Waltherus episcopus obiit anno Domini 1169 (1169. Jan. 27. ), 6. Kal. Februarii.

Anno Domini 1170 ordinatus est Cyrizlaus decimus episcopus Wratislaviensis, et obiit anno 1180 (1180 April 3. ), 3. Nonas Aprilis.

Anno Domini 1181 ordinatus est Franco undecimus episcopus Wratislaviensis, et obiit anno 1198 (1198 Jan. 19.). Hic videtur falli chorus Wratislaviensis, quia Franco episcopus in Cronica dicitur fuisse ante Magnum.

Anno Domini 1199 ordinatus est Jarozlaus duodecimus episcopus Wratislaviensis, filius primus fundatoris, dux de Opol, propter quem terra Nyzensis accessit episcopatui. Qui donationem decimarum novalium de toto districtu Legenicensi, per dominum Cyrizlaum episcopum Lubensi domui factam in dedicatione ecclesie, profugato patre violenter irritans, mortuus est anno Domini 1201(1201 Jan. 23.), 10. Kal. Februarii, anno ante patrem.

Huic successit decimus tercius dominus Ciprianus Lubusensis episcopus, qui prius fuerat abbas albi ordinis ad S. Vincentium in Wratislavia. Qui obiit anno Domini 1207 (1207 Nov. 21.), 11.Kal. Decembris.

Anno Domini 1207 ordinatus est Laurencius decimus quartus episcopus Wratislaviensis, et obiit anno Domini 1232 (1232 Juli 9), 7. Idus Julii, incurrens morbum reumatis odoratu novarum rosarum in Pzichaw.

Anno Domini 1232 ordinatus est Thomas decimus quintus episcopus Wratislaviensis. Qui Lubens et Trebnitcz in multis rebus dampnificavit, irritans donationes et ordinationes antecessorum suorum, sed episcopatum valde extulit et ditavit; et obiit anno Domini 1267 (1268 Mai 30.), 3. Kal. Junii.

Huic successit filius sororis eius Thomas secundus, decimus sextus episcopus Wratislaviensis anno Domini 1270. Et vacaverat duobus annis, quia dominus dux Wlodizlaus factus archiepiscopus Saltczburgensis impetraverat a papa istum episcopatum in subsidium per sexennium. Iste Thomas multa adversa usque ad mortem sustinuit a principibus. Primus etiam Thomas de consilio principum captus fuit per Bolezlaum Legnicensem ducem, et sine consensu prelatorum ecclesie permisit fieri permutacionem decimarum de campis in maldratas et argentum in ecclesie dampnum eternum. Secundus Thomas obiit anno Domini 1292 (1292 März 15.).

Anno Domini 1292 ordinatus est dominus Johannes dictus Romea, decimus septimus episcopus Wratislaviensis, et obiit anno 1301.

Anno Domini 1302 ordinatus est dominus Heynricus de Wirbna decimus octavus episcopus Wratislaviensis, et obiit anno 1319 (1319 Sept. 23.).



Schließe Fenster


Rozmiar: 16572 bajtów