Rozmiar: 15909 bajtów

Julij.


2. Ob. Paulus ep. Posnaniensis. Item Petrus Unruh conversus Lubensis.

3. Ob. Ottho de Gusk conversus Lubensis.

5. Ob. Conradus filius fundatoris nostri, praepositus apud S. Jo. Wrat. sed hic ante summum altare tumulatus. - A. 1654 ob. Potentissimus Rom. Ung. Bohemiaeque Rex, Archidux Austriae Ferdinandus IV.

7. A. 1376 ob. fr. Petrus mon. et sac. Lub. et prior Trebnicensis. Item ob. d. Sidilmannus medicus et canonicus Soldinensis, qui comparavit tres marcas perpetuas pro servitijs in quadragesima, scil. Oculi, Laetare et Judica.

10. Ob. Jacobus conversus Lubensis. Item Simon civis de Stinavia, qui dedit quatuor marcas annuj census pro duobus servitijs in Inventione et Exaltatione S. Crucis. - Item piae recordationis ob. Mag. Stanislaus medicus et can. Wrat. magnus fautor et amicus syncerus huius Monasterij.

13. Ob. Bartholomaeus qui dedit Bresnaw. Ottho filius eius. - Item a. 1705 ob. D. Cunegundis Abbatissa in Trebnitz.

14. A. 1696 ob. Revmus D. Baltazar Abbas Lub. qui singulari pietati jungens charitatem fratrum, ratus magis eorum habitationem miserandam esse quam oggannientium et invidentium rninas observandas, conventualis fabricae fundamenta difficiliora primus jecit, et quamvis tantum annis tribus mens. 10 hebd. 2 praefuerit, oeconomia tamen fructuose administrata, profuit in annos plures.

16. Item ob. Inclytus princeps d. Conradus niger dux Slesiae dominus Oelsnensis.

17. Ob. Serenissima domina Hedwigis haeres Ungariae Regina Cracoviae nec non maioris Poloniae, nostri monasterij fautrix inclyta, quae lacum qui vulgariter Domnic dicitur, quem Conventus per xl annos non possederat, benigne restituit. Ergo rogemus pro ea devotius.

18. Item Arnoldus Raczebor von Conradswalde. Item Jo. et Balthasar, fratres eiusdem. Item ob. Jo. dictus Techfus, civis in Stregonia.

19. Ob Solmannus de Lemberg cum uxore, quj benefecerunt nobis, familiares. Item ob. Stephanus de Novoforo olim abbas huis cenobij. Item ob. a. 1743 R. P. Maurus Tilck, Mon. et Sac. Lub. qui fuit Sacellanus in Seitsch, Cantor, Custos, Curatus in Heydersdorff, Parochus in Obermoys, Praepositus per 18 annos Trebnitij, ultimo Pistrini Praefectus, Secretarius Revmi D. Constantini Abbatis et Assessor Cancellariae, Geometriae gnarus delineavit Monasterij nostri binos Prospectus, item Arbores Fundationum et Monasteriorum Cisterciensium.

20. Item Adm. Rev. D. Matthaeus Rudolphus Abbas Lub. qui praefuit huic domui 29 annos et 4 menses, anno 1636. - Item 1747 ob. Trebnitij Ven. Dom. Margaretha de Wostrowskin Abbatissa aet. anno 57.

22. Ob. Volckmarus advocatus de Legnicz, Joannes, Conradus, Nicolaus, (filij) eius, Radomilus frater eius.

23. Item ob. fr. Petrus de Fridrichsdorff in Tanwaldt praepositus, qui quondam fuit professus in Blesen. Qui comparavit sibi calicem de xx marcis ad tempora vitae, quem tunc d. Petrus abbas Lubensis 23us existens dedit ad summum altare et hoc dominicis et festivis diebus.

25. Item ob. Prechumina fa. nostra. It. ob. Jacobus famulus monasterij. Item ob. Nicolaus civis Bregensis, quj dedit tres marcas singulis annis pro servitio in crastino S. Jacobi. - A. 1564. ob. Gloriosissimus Ferdinandus Romanorum Imperator Ungariae Boemiaeque rex.

26. Item ob. P. Nicolaus Calissiensis in Tanwaldt praepositus, mon. et sac. Lubensis.

27. Item ob. d. Petrus Sachse plebanus in Rausse, magnus fautor monasterij, familiaris noster.

28. Ob. d. Theodericus abbas in Porta. Item Nicolaus Lauterbach conversus Lubensis, sepultus in Schlaup ecclesia tempora expulsionis.

29. It. ob. Anna uxor d. Friderici de Henchin. - Item ob. Matthaeus Enthner praepositus in Legnicz, quondam prior Lubensis.

30. It. ob. magister Arnoldus Canonicus Wrat. qui comparavit Conventui duas marcas singulis annis pro servitio in die S. Catherinae.



Schließe Fenster


Rozmiar: 16572 bajtów