Am Schlusse der Handschrift
finden sich auf dem letzten Blatte
noch folgende schön und sauber
geschriebene geschichtliche Nachrichten:
Anno domini Millesimo Quadringentesimo vicesimo octavo in Quadragesima Husite heretici intraverunt Slesiam et cremaverunt multas civitates, municiones et villas, magnamque stragem prope Nisam et alias commiserunt. Eodem tempore feria sexta ante dominicam passionis domini Conventus metu Husitarum exivit de Monasterio et facta est dispersio. Et feria secunda ante festum nativitatis b. Johannis Baptiste fratres qui interim fuerunt Wratislavie, reversi sunt ad Monasterium.
Item a. d. Millesimo Quadringentesimo vicesimo nono Husite iterato intraverunt Slesiam, quibus occurrit Illustris princeps et dominus, dominus Johannes dux Monsterbergensis, cum exercitu suo, quem nephandi heretici occiderunt prope Glocz in die S. Johannis apostoli et ewangeliste, cum quo eciam multi alij corruerunt. Post hoc in die sanctorum Innocentum fratres iterum cesserunt de Monasterio et facta est dispersio secunda. Post hoc sabbato ante dominicam septuagesime, quod fuit in die S. Vincencij, Husite heretici cremaverunt Monasterium istud et possessiones eius, videlicet Reuwental, Muschewicz, Tharnaw, Rewman, et magnam partem villarum Wesintal, Krelkaw, Frobensdorff et Schonewald etc.
Eodem anno in Kathedra S. Petri fratres, qui interim manserunt in Nisa, reversi sunt ad Monasterium istud conbustum et desolatum; reversi quoque sunt hij qui fuerunt in Wratislavia.
Item a. d. M°cccc°xxx° dominica Quasi modo geniti sive in die S. Georij Hussite tercio intraverunt Slesiam et ceperunt Nympcz, habitaveruntque in ea; metu quorum iterum Conventus recessit de Monasterio et facta est dispersio tercia que duravit quasi per quinquennium.
Item eodem anno ceperunt Othmuchow in die S. Elyzabeth, et habitaverunt ibi. Item possederunt Monsterberg, Meristaw, Greyse, Newstat etc. et creverunt mala in terris.
Item a. d. M° cccc° xxxiij° in die penthecosten d. Eugenius papa coronavit Rome Sygismundum regem Romanorum in Imperatorem.
Item a. d. M° cccc° xxxiiij° potenciores Barones et nobiles regni Bohemie subdiderunt se Imperatori, et congregato exercitu adversus hereticos obstinates prostraverunt eos in die S. Trinitatis, et exercitus eorum dissipatus est in Bohemia atque Moravia. Slesite vero non potuerunt delere et exterminare Hussitas habitatores Othm. et in Nympcz.
A. d. M°cccc°xxxiiij° feria quinta ante Ypoliti martiris Hayn de Czirnaw callide captivavit Bedrzich heresiarcham cum complicibus suis in Castro Falkenstayn propter recuperacionem pacis in Slesia et restitucionem municionum Nimpcz, Othmuchow et Wirben, in quibus tunc Hussite habitaverunt.
Item a. d. M°cccc°xxxv° tempore medio a festo nativitatis eiusdem usque ad epyphaniam domini, Municiones Nympcz, Wirben et Othmuchow redempte sunt de manu Hussitarum, Et in die epyphanie domini d. Conradus ep. Wrat. introductus est in possessionem castri sui Oth-muchow. Et ab illa die d. Nicolaus abbas cum fratribus qui Nise fuerant, successive redierunt ad Monasterium istud conbustum et desolatum.
A. d. M° ccccxxxviij° ix° kal. Oct. id est sequenti die Mauricij sociorumque eius, Sigismundus de Rachenaw de mandato et consensu d. Eufemie ducisse de Munsterberg ac Comitisse in Ottingen, que d. Nicolaum abbatem huius monasterij exosum habuit, occupavit et occupatum tenuit monasterium istud Heinrichow usque ad dominicam palmarum, et medio tempore spoliavit Conventum lectisternijs et indumentis, tulitque omnem supellectilem abbatis et monasterij, diruit et conbussit tecta ecclesie, predas exercuit de monasterio, intromisit se de censibus et annonis monasterij tam in villis quam in grangijs, piscinas evacuavit et destruxit, et per conplices suos multa commisit flagicia; tandem postquam facta concordia predictus d. Nicolaus cum Conventu suo redisset ad propria, ipse Sigismundus non longo temporis intervallo postea elapso propter pravitatem suam occisus fuit in Castro d. Episcopi Wrat. dicto Caldensteyn.
A. d. Mccccxlij° feria secunda post dominicam S. Trinitatis vel Urbani pape, que fuit v° kal. Junij, Hynko Crusschena, agens inimicicias in ducatu Munsterbergensi, istud monasterium Heinricliow invasit incendijs et rapinis, et tam hostiliter institit, quod Conventus cum familiaribus vix evasit in testudine ecclesie, per dei graciam ab omni lesione corporali custoditi. Cui deus omnipotens vicissitudinem retribuit, quod post hoc xiij° kal. Aug. sui conplices in conflictu habito prope Munsterberg succumberent, et multi eorum abducti sunt captivi.
Item a. d. Mccccxliij° Nonas Junij fuit Terremotus per diversa loca valde notabilis, adeo quod visa sunt moveri edificia et supellectilia eorum, et hincinde ceciderunt testudines ecclesiarum vel lapides ex eis. Domine miserere nostri Amen.
Actum incarnate deitatis anno
Millesimo quingentesimo primo
Quando Mönsterbergenses principes illustrissimi
Albertus Georgius Karolusque germani
Novum fundacionis genus erexerunt
Abbati Anthonio, quem plurimum amaverunt,
Ac suis successoribus: mitram scxtam impetraverunt,
Pro quo solempni beneficio
Sit eis laus et gloria: hic et in eterna patria. Amenn.
Schließe Fenster
|