- 226 - Herzog Miesko von Oppeln gewähn der Breslauer Kirche für ihre Besitzungen in seinem Herzogtum genannte Freiheiten und Rechte. Or. Breslau DA KK 30 (A); Kop. ebenda Liber Niger (14. Jh.), fol. 412-412' (B). In nomine Christi amen. Nos Mesco dei gratia dux de Opol notum facimus hanc litteram inspecturis, quod ob reverentiam beati Iohannis et honorem ecclesie Vratzlauiensis, consederatis etiam serviciis et meritis venerabilis patris nostri domini Thome Vratzlauiensis episcopi possessionibus beati Iohannis in nostro ducatu constitutis, videlicet Vyasd et Gostetino et Stinauia, que fuit quondam comitis Zbrozlaui, hanc concessimus libertatem nostris et nostrorum successorum temporibus observandam, ut, si expeditio facienda fuerit extra terminos nostri ducatus, homines dictarum villarum ad expeditionem venire non teneantur, sed cum alii profecti fuerint, usque ad reditum ipsorum homines de Vyazd teneantur nobis dare quatuor competenter armatos, qui sedeant in presidio castri alicuius nostri ducatus in propriis expensis; de villa etiam Gostetmo teneantur nobis dare tres, tres etiam de Stinauia sub eodem tenore. Si vero expeditio fuerit contra terram nostram, homines dictarum villarum ad defensionem terre nostre sicut et ceteri teneantur. Statuimus etiam, ut, si quando comunis collecta a tota terra pro nostris necessitatibus vel nostrorum successorum fuerit facienda, dicti homines ab ipsa sint inmunes, sed in beneplacito erit domini Vratzlauiensis episcopi vel ab ipsis accipere, quod sibi visum fuerit, vel ipsis parcere secundum sue arbitrium voluntatis. Concedimus etiam hoc Vratzlauiensi episcopo inperpetuum, ut, si forte vel aurifodine vel argentifodine usquam in ducatu nostro in eodem episcopatu comparuerint vel vene etiam alicuius alterius metalli vel fontes salis inventi fuerint, decima utilitatis inde provenientis eidem et ecclesie sue sine aliqua diminutione debeat pertinere. Iurisdictionem autem in hominibus villarum predictarum sicut in minoribus causis ita etiam in capitalibus volumus, ut idem episcopus liberam habeat, indulgentes, ut de penis ex iudicio provenientibus nichil a predictis hominibus suis nostro nomine vel baronum nostrorum vel eorum, qui aliqua a nobis habent beneficia, aliquid exigatur. Dat. anno domini M°CCXLI, presentibus istis: Nicolao castellano de Cozli, Laurencio, Ottone, Paulo, Iarozlauo, Voynone, Marco, Gotardo notario, Falcone, Clemente, Iacobo, Bartolomeo et aliis pluribus laicis et clericis. Siegel verloren. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band 1231 - 1250, Bearbeitet von Winfried Irgang, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Gratz 1977
Zamknij okno - Schließe das Fenster |