- 60 - Papst Coelestin III. nimmt das Vinzenzstift zu Breslau in den päpstlichen Schutz und bestätigt ihm seine Besitzungen und Rechte. Or. südl. Perg. Breslau St.A. Rep. 67 Nr. 2 (A). CELESTINUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI DILECTIS FILIIS CIPRIANO ABBATI SANCTI UINCENTII DE VRATIZLAUIA EIUSQUE FRATRIBUS TAM PRESENTIBUS QUAM FUTURIS REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet aut robur, quod absit, sacre religionis infringat. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatam sancti Vincentii ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo canonicus, qui secundum deum et beati Agustini regulam atque institutionem Premonstratensium fratrum in eodem loco institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Preterea quascumque possessiones, quecumque bona eadem ecclesia in presentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: locum ipsum, in quo prefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis, capellam sancti Martini in Vratizlau, capellam in Legenue cum villis et redditibus suis et forum in festo sancti Vincentii per octo dies institutum et taberna in fine pontis. Forum in Costomlat, taberna in Pelcnica cum villis Grabissin et Socolnice et Chenese et Sobotiste, quem dux Wladizlaus pro dimidia Trebnica vobis dedit. Wirbinic, Odram, Tristenic et Olouam, quas dedit Petrus comes. Chorech, quam dedit Baronis. Pacozlaus villam Tassou dedit. Vlostonissa comitissa dedit aliam villam, Sandiuoi Sueccino, Iordar aliam, Criston iuxta Legenice Rudne, Ratimar Catosou, Diuigor Veiouo, Vitozlaus Zasphi, Andreas Laurentii, Sulizlaus Pelcnicam, Cragec Sorouiam. Pros dedit villam Nascrenoue, Gostis dedit villam Odrica. Villam Gorac Sdessa dedit. Ratibor Plagodina dedit, Plumasou Dobezlaus dedit, Albertus Vidaua, Wadizlaus dux dedit sanctuarios cum omni progenie sua et eorum villas Merinec, Golisa, Suaris, Suilgut, Susem, Yronica, Stres. Rubertus Wratizlauiensis episcopus capellam sancti Michaelis iuxta monasterium beate Marie constructum cum omnibus ad eam pertinentibus eidem monasterio tradidit. Dux Meseco dedit forum in Kenese, tabernam, libertatem foro et hominibus. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutes e seculo fugientes ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit absque abbatis sui licentia de eodem loco discedere. Discedentem vero absque comunium litterarum cautione nullus audeat retinere. Ad hec etiam inhibemus, ne cui episcopo vel alii plus a vobis pro vestris decimis petere et recipere liceat quam fuerit a predecessoribus eorum usque ad hec tempora requisitum. Cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat vobis clausis ianuis exclusis excommunicatis et interdictis non pulsatis campanis suppressa voce divina officia celebrare. Crisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a diocesano suscipietis episcopo, siquidem catholicus fuerit et gratiam apostolice sedis habuerit, et ea gratis et absque pravitate et exactione aliqua vobis voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis quemcumque malueritis adire antistitem gratiam et comunionem apostolice sedis habentem, qui nostra fultus auctoritate vobis, quod postulatur, impendat. Prohibemus insuper, ut infra fines parrochie vestre nullus sine assensu diocesani episcopi et vestro capellam seu oratorium de novo construere audeat, salvis privilegiis Romanorum pontificum. Ad hec novas et indebitas exactiones ab archiepiscopis, episcopis, archidiaconis seu decanis aliisque Omnibus ecclesiasticis secularibusve personis omnino fieri prohibemus. Sepulturam quoque loci illius liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extreme voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti fuerint, nullus obsistat, salva tarnen iustitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decimas preterea et possessiones ad ius ecclesiarum vestrarum spectantes, que a laicis detinentur, redimendi et legitime liberandi de manibus eorum et ad ecclesias, ad quas pertinent, revocandi libera sit vobis de auctoritate nostra facultas. Obeunte vero te nunc eiusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia preponatur, nisi quem fratres communi assensu vel maior pars consilii sanioris secundum dei timorem et beati Augustini regulam providerint eligendum. Paci quoque et tranquillitati vestre paterna in posterum sollicitudine providere volentes sub interminatione anathematis auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam facere seu furtum committere, ignem apponere, hominem temere capere vel interficere seu aliquam violentiam audeat exercere. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus f atigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione pia liberalitate concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonica iusticia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se divino iuditio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine divine ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatinus et hie fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. AMEN, AMEN, AMEN. Bleibulle verloren, Seidenfäden erhalten. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band: 1. Lieferung 971 - 1216, 1963; 2. Lieferung 1217 - 1230, 1968; 3. Lieferung Fälschungen und Register, 1971; Bearbeitet von Heinrich Appelt, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Graz
Zamknij okno - Schließe das Fenster |