- 279 - Papst Gregor IX. nimmt das Kloster Leubus in seinen Schutz und bestätigt ihm die genannten Güter und Zehnten sowie die Privilegien der Zisterzienser. Or. dep. südl. Perg. Breslau St.A. Rep. 91 Nr. 39 (A). - Kop. ebenda Rep. 135 D 203 (ältestes Leubuser Kopialbuch, nach 1251), fol. 51'-55 (B). Büsching Nr. 39; Mal. 3, Nr. 349. - Potthast 7941; SR 323. GREGORIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI DILECTIS FILIIS . . ABBATI DE LUBENS EIUSQUE FRATRIBUS TAM PRESENTIBUS QUAM FUTURIS REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet aut robur, quod absit, sacre religionis infringat. Eapropter dilecti in domino filii vestris iustis postulationibus clementer annuimus et monasterium sancte dei genitricis et virginis Marie de Lubens, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum deum et beati Benedicti regulam atque institutionem Cisterciensium fratrum in eodem monasterio institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Preterea quascumque possessiones, quecumque idem monasterium impresentiarum iuste ac canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: locum ipsum, in quo prefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis, de Lubens, de Wilkzin, de Zlup, de Gneomir id est Vyazt, de Bogdanouo et de Godkouo predia cum circuitibus et limitibus suis. Predium Bartholomei scilicet Sconeuelt cum toto circuitu, Qathonis, de Maze, de Iancouica, de Iannouica iuxta Diuino, de Craieuo et de Paruo Craieuo, de Polkouici, de Helmech, de Dobren et de Brochleuici predia cum omnibus pertinentiis suis. Gesconis, de Preduchno, de Oprouo et de Zlauno predia cum omnibus pertinentiis suis. Predium Martini Zemeniz Werobin cum pertinentiis suis, Stanizlai et de Iarzalau predia cum pertinentiis suis inter Ozoblogam et Stradunam usque in Oderam, de Monkestorp et de Gontersberch predia cum pertinentiis suis. Ex dono Henrici ducis Zlesie ducentos mansos in territorio Lubucensi. De Lubens, de Wilkzin, de Zlup, de Gneomir id est Vyazt, de Bogdanouo, de Godkouo, de Monkestorp, de Gontersberch, de quingentis mansis in nemore ad Aurum in vicino de Zlup, de Wolouo et alio Wolouo, de Moianciz, de Grozanouo, in Dewin, Velazer, predii Quathonis, de Maze, Iancouiz et Iannouiza iuxta Diuino, Craieuo et Paruo Craieuo, Polkouic, Helmech, Dobren, Brocheuic, de Gnecheniz, predii Gesconis, Preduchno, Oprouo, Zlauno, de Zkalica, eorum que habuerunt Vlricus Sueui de Legniz et Rodomelus, Malouici, Sifridouici, de Wroblin, Stanizlai, de Iarozlau inter Ozoblogam et Stradunam usque in Odoram, predii Martini Zemeniz Wroblin, de Gliuane, Sculcouiz, eorum que habuit Zlaucnus iuxta Cozi, de Conare, Borassici, Mocidilnice, Balech, Kzer, in Wratiszalauia de Posarisch cum pertinentiis suis, eorum que Michora habuit in Zorauin et de duodecim mansis in villa Tislini cum omnibus pertinentiis eorundem. Decimas, quas . . Wratizlauiensis episcopus Wratizlauiensis capituli accedente consensu monasterio vestro pia liberalitate donavit. Ex dono . . Lubucensis episcopi de consensu Lubucensis capituli decimam de ducentis mansis in territorio Lubucensi cum pratis, vineis, terris, nemoribus, usuagiis et pascuis in bosco et piano, in aquis et molendinis, in viis et semitis et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis, salva super predictis decimis moderatione concilii generalis. Sane laborum vestrorum de possessionibus habitis ante concilium generale ac etiam novalium, que propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de ortis, virgultis et piscationibus vestris vel de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in monasterio vestro professionem fas sit sine abbatis sui licentia de eodem loco discedere. Discedentem vero absque communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere. Quodsi quis retinere forte presumpserit, licitum vobis sit in ipsos monachos vel conversos regularem sententiam promulgare. Illud districtius inhibentes, ne terras seu quodlibet beneficium ecclesie vestre collatum liceat alicui personaliter dari sive alio modo alienari absque consensu totius capituli vel maioris aut sanioris partis ipsius. Si que vero donationes vel alienationes aliter quam dictum est facte fuerint, eas irritas esse censemus. Ad hec etiam prohibemus, ne aliquis monachus sive conversus sub professione vestre domus astrictus sine consensu et licentia abbatis et maioris partis vestri capituli pro aliquo fideiubeat vel ab aliquo pecuniam mutuo accipiat ultra pretium capituli vestri providentia constitutum nisi propter manifestam domus vestre utilitatem. Quod si facere forte presumpserit, non teneatur conventus pro hiis aüquatenus respondere. Licitum preterea sit vobis in causis propriis sive civilem sive criminalem contineant questionem fratrum vestrorum testimoniis uti, ne pro defectu testium ius vestrum in aliquo valeat deperire. Insuper auctoritate apostolica inhibemus, ne ullus episcopus vel alia quelibet persona ad sinodos vel conventus forenses vos ire vel iudicio seculari de vestra propriasubstantia vel possessionibus vestris subiacere compellat nec ad domos vestras causa ordines celebrandi, causas tractandi vel conventus aliquos publicos convocandi venire presumat nec regularem abbatis vestri electionem impediat aut de instituendo vel removendo eo, qui pro tempore fuerit, contra statuta Cisterciensis ordinis se aliquatenus intromittat. Si vero episcopus, in cuius parrochia domus vestra fundata est, cum humilitate ac devotione qua convenit requisitus substitutum abbatem benedicere ac alia, que ad officium episcopale pertinent, vobis conferre renuerit, licitum sit eidem abbati, si tamen sacerdos fuerit, proprios novitios benedicere ac alia, que ad officium suum pertinent, exercere et vobis omnia ab alio episcopo recipere, que a vestro fuerint indebite denegata. Illud adicientes, ut in recipiendis professionibus, que a benedictis vel benedicendis abbatibus exbibentur, ea sint episcopi forma et expressione contenti, que ab origine ordinis noscitur instituta, ut scilicet abbates ipsi salvo ordine suo profiteri debeant et contra statuta ordinis sui nullam professionem facere teneantur. Pro consecrationibus vero altarium vel ecclesiarum sive pro oleo sancto vel quolibet alio ecclesiastico sacramento nullus a vobis sub obtentu consuetudinis vel alio quolibet modo quicquam audeat extorquere, sed hec omnia gratis vobis episcopus diocesanus impendat. Alioquin liceat vobis quemcumque malueritis catholicum adire antistitem gratiam et communionem apostolice sedis habentem, qui nostra fretus auctoritate vobis quod postulatur impendat. Quodsi sedes diocesani episcopi forte vacaverit, interim omnia ecclesiastica sacramenta a vicinis episcopis accipere libere et absque contradictione possitis, sie tarnen, ut ex hoc in posterum propriis episcopis nullum preiudicium generetur. Quia vero interdum propriorum episcoporum copiam non habetis, si quem episcopum Romane sedis ut diximus gratiam et communionem habentem et de quo plenam notitiam habeatis, per vos transire contigerit, ab eo benedictiones vasorum et vestium, consecrationes altarium, ordinationes monachorum auctoritate apostolice sedis recipere valeatis. Porro si episcopi vel alii ecclesiarum rectores in monasterium vestrum [vel] inibi constitutos suspensionis, excommunicationis vel interdicti sententiam promulgaverint sive etiam in mercennarios vestros pro eo, quod decimas, sicut dictum est, non persolvitis, sive aliqua occasione eorum, que ab apostolica benignitate vobis indulta sunt seu benefactores vestros pro eo, quod aliqua vobis beneficia vel obsequia ex caritate prestiterint vel ad laborandum adiuverint in illis diebus, in quibus vos laboratis et alii feriantur, eandem sententiam protulerint, ipsam contra sedis apostolice indulta prolatam duximus irritandam. Nec littere ulle firmitatem habeant, quas tacito nomine Cisterciensis ordinis et contra tenorem apostolicorum privilegiorum constiterit impetrari. Preterea cum commune interdictum terre fuerit, liceat vobis nichilominus in monasterio vestro exclusis excomunicatis et interdictis divina officia celebrare. Paci quoque et tranquillitati vestre paterna in posterum sollicitudine providere volentes auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere vel interficere seu violentiam audeat exercere. Preterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus ordini vestro concessas nec non et libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus vel aliis fidelibus rationabiliter vobis indultas auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti privilegio communimus. Decernimus ergo, ut nulli omnio hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolice auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam venire temptaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte subiaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen, amen. Bleibulle an Seidenschnüren. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band: 1. Lieferung 971 - 1216, 1963; 2. Lieferung 1217 - 1230, 1968; 3. Lieferung Fälschungen und Register, 1971; Bearbeitet von Heinrich Appelt, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Graz
Zamknij okno - Schließe das Fenster |