Rozmiar: 15909 bajtów

- 255 -

1243 November 12-17, Breslau.


Herzog Boleslaus II. verkauft Bischof Thomas von Breslau das Dorf Senditz (westl. Trebnitz) für 90 Mark Silber.


Or. Breslau DA AA 31 (A); Kop. ebenda Liber Niger (14. Jh.), fol. 389 (B).
Heyne 1, S. 354 f.; Haeusler Nr. 45 (beide nach B). - Reg. ep. Vrat. S. 35; SR 609; Urban, Katalog dokumentów archiwum archidiecezjalnego we Wrocławiu l, Nr. 31. Geschrieben von dem herzoglichen Kapellan Nikolaus; die Schrift ist schulverwandt mit derjenigen der Urkunden Nr. 272 u. Nr. 299.


IN nomine domini amen. Nos Bolezlaus dei gratia dux Slesie et Polonie notum facimus universis presens scriptum inspecturis, quod ad peticionem venerabilis patris Thome Vratislauiensis episcopi, cuius homines de Cerekuiz dicebantur esse valde inpediti et frequenter pati inquietudines propter communitatem et confusionem agrorum et pratorum et ceterorum iurium ab hominibus ville nostre, que dicitur Seligovo, in qua habitabant camerarii nostri duo Scocek et frater eius Radey et quidam nostri venatores, nos quieti eiusdem domini episcopi et suorum hominum benivole consulentes villam dictam Seligouo sibi vendidimus pro nonaginta marcis argenti habendam sibi et suis successoribus pro ecclesia Vratislauiensi inperpetuum cum omni eiusdem ville integritate, videlicet cum agris, pratis, aquis, pascuis et usu mellificiorum et venationum et quecumque commoda ibidem poterunt obvenire. Confitemur etiam idem argentum nobis esse solutum, de quo fecimus persolvi sexaginta marcas militibus nostris pro conservatione castri nostri Santhoc, hec enim nobis tunc necessitas instabat. Residuas vero triginta assignavimus matri nostre. Eundem etiam contractum fecimus nomine nostro et fratrum nostrorum, quorum tutelam gerimus de beneplacito reverende domine ducisse Anne matris nostre, que eidem negotio benigne et expresse consensit. In possessionem etiam dicte ville prefatum episcopum nomine suo et sue ecclesie misimus corporalem per dominum Gerlaum prepositum Lubucensem nostrum notarium dantes eidem episcopo plenam libertatem de eadem villa amplius, quod sibi placuerit, disponendi. Actum est hoc anno ab incarnatione domini M°CC°XL° tercio, infra octavas beati Martini, in Vratislau, in presensia Theoderici cantoris Vratislauiensis, Gerlay prepositi Lubucensis, comitis Radzlay castellani Vratislauiensis, Petrconis iudicis curie, Stephani palatini Vratislauiensis, Nicolay castellani de Bolezlauez, Ianusii subvenatoris et Nicolay nostri capellani, qui scripsit litteram eandem, et aliis quam pluribus.

Zwei Siegel: 1. Herzogin Anna, an hellgelben Seidenfäden, siehe Nr. 230; 2. Herzog Boleslaus II., Typar A, an roten Seidenfäden, siehe Nr. 229.



Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band 1231 - 1250, Bearbeitet von Winfried Irgang, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Gratz 1977


Zamknij okno - Schließe das Fenster


Rozmiar: 16572 bajtów