- 100 - Bischof Fulco von Krakau und Abt Gerard des Vinzenzstiftes zu Breslau verbriefen einander einen Gütertausch, bei dem das Bistum den Ort Wawrzeñczyce in der Diözese Krakau samt Zubehör, das Vinzenzstift das Dorf Kämpen in der Diözese Breslau samt dem Zehent und zwölf Hörigen, den Zehent von Woischnik und 20 Mark Silber erhält. Urkunde Bischof Fulcos: Or. dep. Breslau St.A. Rep. 67 Nr. 8 (A). Ego Fulco episcopus Cracoviensis ecclesie notum facio omnibus, quibus presens pagina fuerit oblata, quia consilio et consensu canonicorum Cracouiensis ecclesie dedi domino abbati ecclesie sancti Uincentii Gerardo villam Campino in episcopatu Wratizlauiensi positam perpetuo iure possidendam cum decima eiusdem ville et ascripticiis in eadem villa manentibus Vserad, Bogumil, Golub, Boz, Milouan, Nerad, Zcok, Nouosodl, Nedas, Dubek, Golec, Boguzlau, pro villa nomine Laurencic in Cracouiensi episcopatu sita cum omnibus eidem ville pertinentibus, foro videlicet et taberna et omnibus attinentibus micbi et meis successoribus pleno iure in perpetuum possidenda. Racione quoque facte commutacionis contuli predicto abbati et eius successoribus decimam de villa, que dicitur Uoznici, singulis annis recipiendam. Preterea viginti marcas puri argenti superaddidi. Ego Gerardus abbas ecclesie sancti Uincentii notum facio omnibus, quibus presens pagina fuerit oblata, quia consilio et consensu fratrum ecclesie sancti Uincentii dedi domino episcopo Cracouiensi Fulconi villam nomine Laure[nc]ic in Cracouiensi episcopatu sitam cum omnibus eidem ville pertinentibus, foro videlicet et taberna et omnibus attinentibus eidem episcopo et suis successoribus pleno iure in perpetuum possidendam pro villa Campino in episcopatu Wratizlauiensi posita michi et meis successoribus perpetuo iure possidenda cum decima eiusdem ville et ascripticiis in eadem villa manentibus Vserad, Bogumi³, Golub, Boz, Milouan, Nerad, Zcok, Nouosodl, Nedas, Dubek, Golec, Boguzlau. Racione quoque facte commutacionis michi et meis successoribus predictus episcopus Fulco contulit decimam de villa, que dicitur Uoznici, singulis annis recipiendam. Preterea idem Fuleo episcopus michi superaddidit XXti marcas puri argenti. Ego Gerardus abbas ecclesie sancti Uincentii notum facio omnibus, quibus presens pagina fuerit oblata, quia consilio et consensu fratrum ecclesie sancti Uincentii dedi domino episcopo Cracouiensi Fulconi villam nomine Laurencic in Cracouiensi episcopatu sitam cum omnibus eidem ville pertinentibus, foro videlicet et taberna et omnibus attinentibus eidem episcopo et suis successoribus pleno iure in perpetuum possidendam pro villa Campino in episcopatu Wratizlauiensi posita michi et meis successoribus perpetuo iure possidenda cum decima eiusdem ville et ascripticiis in eadem villa manentibus Vserad, Bogumil, Golub, Boz, Milouan, Nerad, Zcok, Nouosodl, Nedas, Dubek, Golec, Boguzlau. Racione quoque facte commutacionis michi et meis successoribus predictus episcopus Fulco contulit decimam de villa, que dicitur Uoznici, singulis annis recipiendam. Preterea idem Fulco episcopus michi superaddidit viginti marcas puri argenti. Acta sunt hec ab incarnatione domini anno M°CC°VI°. Huius rei testes sunt dominus Benicus decanus Wratizlauiensis ecclesie, Egidius archidiaconus, Benicus cantor, Balduinus, Geruardus, Bernardus, Raulinus, Albertus, Franco, preterea vicarii duo Uictores, Lambertus, Bogussa, Loduicus, Nancherus. Dominus Ianus Cracouiensis ecclesie archidiaconus, Bogufalus prepositus, Bene-dictus magister, Henricus cantor, Laurentius custos, Stephanus, Nicholaus, Blasius et ceteri canonici consentimus et subscribimus. Henricus prior ecclesie sancti Uincentii, Alardus subprior, Walterus prepositus, Petrus claviger, Albertus custos, Henricus, Valentinus, Philippus et ceteri fratres eiusdem ecclesie consentimus et subscribimus. Ego Fulco episcopus Cracouiensis ecclesie notum facio omnibus, quibus presens pagina fuerit oblata, quia consilio et consensu canonicorum Cracouiensis ecclesie dedi domino abbati ecclesie sancti Uincentii Gerardo villam Campino in episcopatu Wratizlauiensi positam perpetuo iure possidendam cum decima eiusdem ville et ascripticiis in eadem villa manentibus Vserad, Bogumil, Golub, Boz, Milouan, Nerad, Zcok, Nouosodl, Nedaz, Dubek, Golec, Boguzlau, pro villa nomine Laurencic in Cracouiensi episcopatu sita cum omnibus eidem ville pertinentibus, foro videlicet et taberna et omnibus attinentibus michi et meis successoribus pleno iure in perpetuum possidenda. Racione quoque facte commutacionis contuli predicto abbati et eius successoribus decimam de villa, que dicitur Uoznici, singulis annis recipiendam. Preterea viginti marcas puri argenti superaddidi. Acta sunt hec ab incarnatione domini anno M°CC°VI°. Huius rei testes sunt dominus Benicus decanus Wratizlauiensis ecclesie, Egidius archidiaconus, Benicus cantor, Balduinus, Geruardus, Bernardus, Raulinus, Albertus. Franco, preterea vicarii duo Uictores, Lambertus, Bogussa, Luduicus, Nancherus. Dominus lanus Cracouiensis ecclesie archidiaconus, Bogufalus prepositus, Benedictus magister, Henricus cantor, Laurentius custos, Stephanus, Nicholaus, Blasius et ceteri canonici consentimus et subscribimus. Henricus prior ecclesie sancti Uincentii, Alardus subprior, Walterus prepositus, Petrus claviger, Albertus custos, Henricus, Valentinus, Philippus et ceteri fratres eiusdem ecclesie consentimus et subscribimus. An jeder der beiden Urkunden hingen je vier Siegel an Pergamentstreifen, sämtlich verloren. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band: 1. Lieferung 971 - 1216, 1963; 2. Lieferung 1217 - 1230, 1968; 3. Lieferung Fälschungen und Register, 1971; Bearbeitet von Heinrich Appelt, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Graz
Zamknij okno - Schließe das Fenster |