- 222 -
1359 (11. lutego) Wrocław.
Karol IV. Luksemburski, cesarz rzymski (niemiecki) i król Czech poleca rajcom, ławnikom, sędziom oraz starszym miasta Wrocław, aby wszelakie wydane dotychczas wyroki w sprawach spornych były rzeczywi¶cie egzekwowane etc.
— Karolus quartus, diuina fauente clemencia Romanorum imperator, semper Augustus, et Boemie rex, . . consulibus, . . scabinis, . . iuratis et senioribus ciuitatis Wratislauiensis, fidelibus suis dilectis, graciam suam et omne bonum!
Quia summum in rebus bonum existit iusticiam colere et suum cuique tribuere ac, quod est iustum, omnibus custodiri, volumus et auctoritate presencium vobis firmiter precipimus et mandamus, quatenus omnibus et singulis hominibus, qui pro recipienda iusticia uel debitis repetendis seu quibuscunque aliis causis et accionibus prosequendis ad vos peruenerunt, in huiusmodi causis et accionibus iusticiam et iudicium omni eo modo et ordine faciatis, prout tempore illustris Johannis, condam regis Boemie, dilectissimi patris nostri insignis memorie, facere consueuistis, et sicut ab eo per suas regales literas vobis extitit huius rei faciende auctoritas confirmata, necnon iudicata per vos atque decisa exequcioni debite demandetis, sicut indignacionem nostram volueritis euitare.
Presencium sub imperialis maiestatis nostre sigillo testimonio literarum datum Wratislauie anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo nono, indiccione duodecima, III Idus mensis Fobruarii, regnorum nostrorum anno tercio decimo, imperii vero quarto.
per d. magrm cur.
Nicol. de Chrems.