- 165 -
1432 (29. września) Niemcza, w dzień Michała Archanioła.
Fragment z przysięgi rozejmu Hansa von Czirne.
— Quod si non fecero et probatum esset (quod omnipotentes dignetur avertere), me in aliquo articulo prescriptorum excedere aut recedere a pretactis veritatibus et monitis per sepe nominantos capitaneum dominum Bedricum, seniores, vel communitatem reformatorum subitanee nolens subjacere, extunc presentibus recognosco me perdidisse pignus fidei honoris, promittens, quod cum monitus fuero (per) predictum Bedricum vel seniores et communitatem, me in verum et legitimum captivum statuere, tanquam in duello seu bello regali sub vexillo mancipatus essem, proveniente tamen termino quatour ebdomadarum in locum iuxta prescriptum aut prescriptos ostensurum, excusacione quavis semota. Sin autem in facere distulero, insuper promitto nullo alio cibo vesci nisi solo pane et aqua, quousque non implevero ea, que prescripta sunt. In cujus rei testimonium et maiorem evidenciam sigillum meum innatum proprium presentibus cum bona voluntate mea appendi, et intercessione ad partes meas sigilla nobilium famosorum Gotz de GreiffinsteynGotsche (Schaffgotsch) z zamku Gryf w pow. Lwówek Śląski, Hannussii de KynastHans (Schaffgotsch) z zamku Chojnik w pow. Jelenia Góra, Opicz de Czirn residentis in FalkinsteinZ zamku Sokolec w pow. Jelenia Góra, Hanussii Czedlicz de KaczindorfKaczorów w pow. Jawor sunt appressa.
Datum NymvzothNiemcza anno domini 1432, die Michaelis archangeli.