- 101 -
1316 Wrocław
Wyznaczenie granic cmentarza żydowskiego we Wrocławiu.
— In nomine etemi dei amen. Nulla verior est attestacio, quam que sentencia perficitur litterali, quum ea, que a memorie cellula rapit obliuio, literarum inspeccio et vox testium armario denuo recommendat. Exinde est, quod nos consules ciuitatis Wratislauie tam ad presencium quam futurorum deferre cupimus nocionem huius seriei sub tenore, quod cum quedam materia rancoris et questionis esset suborta ex vna parte inter ciuitatem Wratislaviam et ex altera parte inter Judeos pro eo, quod Judei septa sui cimiterii versus plateam Gallicam iniuste et indebite locauerant super hereditatem et aream ciuitatis limites et gades et suas grenicies taliter excedendo, nos vero prefeti consules ex mandato tocius vniuersitatis nostre tam pauperum quam diuitum Judeos impetiuimus prenotatos pro talibus iniuriosis excessibus perpetratis eos(que) ad nostram euocando presenciam, qui se nostre gracie ob emendam talium excessuum subiecerunt non coacti sed spontena voluntate suplicantes, vt cum ipsis gracialiter ageremus. Nos siquidem eorundem Judeorum fidelia et continua seruicia atque beneficia creberrime inpensa et adhuc in futurum inpendenda [considerantes] predictorum Judeorum predbus beniuole inclinati accedente bona voluntate nostrorum seniorum, iuratorum necnon tocius vniuersitatis nostre consensu pariter et assensu admisimus loco et nomine ciuitatis nostre, ut gades et limites Judaici cimiterii locarent debite et directe, que locate sunt, secundum quod zona et mussa dyametraliter demonstrauit, que predicta zona tracta fuit tunc temporis per Henricam Monachum dictum Tabernatorem, nostrum consulem, et de nostro ministerio (?) consulatus et Merbothonem Brasiatorem in longom et in latum in hunc modum, vt inferius in hiis scriptis exprimetur scilicet, quod quinqne lapides angulares situati, quorum tres in medio super fossatum et vallum, quod vlgariter dicitur „warf,” sunt positi et statuti, quod suple warf ad ciuitatem dinoscitur pertinere, reliqui vero duo lapides se extendunt a primo lapide angulari a dextris, cum itur ad sanctum Mauricium, vsque ad ortum Philippi Galici pie memorie positi super hereditatem et grenicies ciuitatis, qui predicti tres lapides stant super gades et grenicies ciuitatis.
Adiecimus, quod predicti Judei in perpetuum debent reficere et teuere mediam partem lapidei pontis, qui se extendit ab orto olim Philippi Gallici felicis memorie vsque ad primum angularem lapidem. Ceterum dicimus, quod illud fossatum versus ciuitatem - quod eorum cimiterium non debet aliqualiter ampliari, sed si forsan idem fossatum purgari contingerit, ex tunc illa scrobs, id est purgacio, que extra proicitur, debet iactari super vallum ciuitatis, quod „warf” wlgariter apellatur. Edam mortuorum corpora non debent vllatenus exhumari sed manebunt sicut ab antiquis temporibus iacuerunt. Insuper prefatum cimiterium debet esse cum omni suo ambitu et vtilitatibus ab omnibus collectis ciuitatis et angariis quibuslibet liberum penitus et exemtum; presertim illi duo lapides qui iacent vereus Strelin, iacent super grenicies Judeorum et spectant ad eos cum plancis astantibus retro lapides immediate. Preterea asserendo dicimus, quod Judei crebrius nominati plancare debent cum suis denariis et debent tenere plancas per medium fossatum transseuntes se muniendo vsque ad plancas ciuitatis quolibet impedimento penitus relegato. Ideoque ratificamus, approbamus et racionabiliter confirmamus, vt hec predicta ordinatio habita maturo consilio seniorum [et] iuratorum nostrorum in sempiternum inviolabiliter obseruetur. In cuius rei testimonium et cetera.
Data Wratislauie Anno domini m°ccc°xvı° Kalendas (!) presentibus nos (!), qui tunc temporis consules ciuitatis fueramus, scilicet Wichmanno, Heinmanno de Wocesdorf et ceteris.