- 124 -
1327 (6. kwietnia) Wrocław.
Jan I. Luksemburski, król Czech, tytularny król Polski, nadaje w lenno księciu Henrykowi VI. Dobremu księstwo wrocławskie, ze wszystkimi miastami, zamkami, miasteczkami, wioskami oraz wasalami etc., na dożywocie.
— [In]Brak w oryginale nomine domini amen. Fidelitatis nostre dexteram merito hiis liberalius inpertimur, in quibus fidei caritatisque sinceritas peramplius reperitur. Ex eo nos Johannes, dei gracia Boemie et Polonie rex comesque Lucemburgensis, ad memoriam sincera fidei puritate reuocata, quam nobis illustris princeps, dominus Henricus, dux Slesie et dominus Wratizlauiensis, pre ceteris amicis suis exhibuit propter fauorem et fiduciam, quam ad nos toto corde suo gessit et adhuc gerit, adeo quod totam terram suam Wratislauiensem eo iure, sicut ipse eam habuit et possedit, ad manus nostras virium compos suarum voluntarie resignauit ob commune terre sue commodum et honorem, discretis et constantis fidei viris nobis quam plurimum dilectis feodalibus, consulibus, iuratis, scabinis Wratizlauiensibus atque aliarum ciuitatam eiusdemque terre tocius incolis vniuersis bona fide omnique sine dolo per presentes damus, promittimus publice et spondemus, quod idem ingenuus princeps, amicus noster dilectus, dominus Henricus, dux Slesie et dominus Wratizlauie, cui ex debito eandem tenemus fidem quam nobis, debet esse tocis vite sue temporibus et permanere ciuitatis Wratizlauie, aliarum ciuitatum, castrorum, opidorum, villarum, vasallorum atque tocius terre Wratizlauiensis verus cum plena possessione dominus et non alter, videlicet cum tytulo, auctoritate, dingnitate, vtilitatibus prouentibus, percepcionibus, exaccionibus, pertinenciis, feodo, iudiciis, iure patronatus suorum omnium benificiorum ecclesiasticorum et generaliter cum omni dominio et iure nullo penitus excluso, quibus hucusque vsus est, veluti ex paterna successione predictam suam terram post diuisionem cum fratribus suis magnificis principibus ducibus Slesie, Bolezslao Bregensi et Wladeslao Legniczensi dominis habitam tenuit annis pluribus et possedit solo homagio per predictos ciues ac fideles seu feodales Wratizlauienses nobis heredibus ac successoribus nostris Boemie regibus semper reseruato, ita quod nullum debeant habere dominum verum, quamdiu vixerit, quam eundem, fide firma addicientes certo et voluntario ex promisso, quod si dominus dux Henricus predictus tempore succedente per nos et heredes nostros vel per quoscunque legittimos successores nostros Boemie reges, quod absit, ex quocunque proposito et occasione a terra Wratizlauiensi eius, iuribus et dominio predictis, quibuscunque censeantur nominibus, attemptatus fuerit alienari, transponi aut quocunque modo ab ea transmutari, eciam si de hoc nostras, heredum nostrorum et successorum nostrorum regum Boemie receperint literas speciales, ex nunc prout ex tunc libera ex eleccione sepedictis feodalibus, ciuibus ac aliis predicte terre Wratizlauiensis incolis precipimus firmiter et mandamus, quod huiusmodi mandatum, quemadmodum eorum fidei bene conuenit et honori, reputare debeant irritum et inane. Eciam si quodcunque feodum suo tempore vacare contigerit, illud a nobis debet suscipi, sed idem dominus dux Henricus prefatus debet habere conferendi ipsum plenariam potestatem. Insuper si aliquas nostris cum inimicis guwerras inierimus, tunc omnes municiones predicte nobis debent tunc et omni tempore apperiri; sic tamen quod dictarum municionum dominus Henricus, dux predictus quietus maneat possessor vite sue temporibus sicut prius. Ut igitur per nos, heredes nostros atque nostros successores legittimos, reges Boemie omnia premissa qualibet postergata contradiccione inviolabiliter obseruentur et ne ex aliqua occasione publice vel oculte quoquammodo contrarium attemptetur, presentes dedimus literas nostri majoris sigilli munimine consingnatas.
Actum Wratizlauie presentibus spectabilibus et nobilibus viris fidelibus nostris dilectis Joffrido de Liningin et Georio Irsuto, comitibus, Hincone Birka de Duba, burkgrauio Pragensi, Henrico de Lypa iuueni, Ottone de Bergow, Benessio de Warthinberk, Heynmano de Duba dicto de Nachod, Henrico de Luchtinburk, Arnoldo Bittingin et Henrico Bauaro de Boppardia et aliis quam pluribus fidedingnis anno domini millesimo trecenthesimo vicesimo septimo proxima feria secunda post diem palmarum.