- 114 -
1324 (19. marca) Wrocław.
Orzeczenia wrocławskiej Rady.
— Anno domini M°C°C°C°XXIIII° feria secunda post oculi habitum fuit iudicium generale, quod approbatum et laudatum fuit ab omnibus senioribus. Primo quod quicunque homicidium fecerit et pro eodem proscriptus fuerit, quod proinde infra annum non potent graciam ciuitatis obtinere.
2. Item pro wlnere pugnabili proscriptus non inueniet graciam infra dimidium annum.
3. Item quicunque percusserit vnum ex budellis, hic per mensem iaceat in valua aliqua, sicut placet dominis. Si vero talis non fuerit hereditatus, iaceat in trunco per mensem.
4. Item quicunque laborat cum aliena pecunia, talis dabit collectam de ipsa.
5. Item igne superueniente duo consules ibidem veniant et proximam domum rumpere faciant; si vero ignis ibidem manserit, vicini circumsedentes et ciuitas sibi in edificando subueniant.
6. Item si aliquis presumptuose reciperit (!) licenciam, vt ille nolet esse ciues, hic exiget ciuitatem infra XIIII dies cum vxore et familia et infra annum non reuertatur. Sin autem post annum redire voluerit, dabit ciuitati x marcas aut componat secundam graciam dominorum.