- 149 -
1336 (1. lutego) Praga.
Jan I. Luksemburski, król Czech, określa stawki płac dla młynarzy miasta i ziemi wrocławskiej.
— Johannes, dei gracia Boemie rex ac Lucemburgensis comes, notum esse volumus harum serie vniuersis, quod (quia) nonnullorum fidedignorum ciuium et fidelium nostrorum Wratislauiensium relacione informati, quod molendinatores in ciuitate et terra Wratislauiensi vltra debitam laboris ipsorum mercedem ab hominibus deferentes (!) frumenta et blada ad moliendum exigant et requirant; cupientes igitur subiectorum commodo intendere et eorum vbilibet indempnitatibus graciosius precauere volumus, statuimus et ordinamus obseruari firmiter precipientes, quatenus omnes et singuli molendinatores de blado seu annona ipsis ad conterendum seu moliendum portatis per metretam non cumulatam dumtaxat et nichil vltra nec pecuniam vel aliquid aliud recipere et exigere audeant, prout antiquis solui et dari est consuetum et presumant exceptis brasiis, de quibus per metretam cumulatam per eos licite exigatur non obstantibus statutis, iuribs, consuetudinibns seu aliis ordinacionibus quibusconque, quibus quoad presentem nostram ordinacionem et decretum esse volumus et intelligi penitus derogatum indignacionem regiam et penam grauissimam pro motu proprio infligendam irremissibiliter incursuri, si qui contrarium presumpserint attemptare. In cuius rei testimonium presentes scribi et sigillo nostro iussimus communiri.
Datum Prage in vigilia purificacionis beate Marie virginis anno domini millesimo trecentesimo tricesimo sexto.