- 105 -
1318 (1. lipca) Wrocław.
Pan Heinrich von Waldow odsprzedał miastu Wrocław swój majątek Szczytniki.
— In nomine domini amen. Nos Heinricus, dei gracia dux Slesie et dominus Wratizlauie, omnibus in perpetuum tam presentibus quam futuris huius pagine testimonio volumus fore notum, quod constitutus in nostra presencia fidelis noster Heinricus de Waldov bona mentis et corporis valitudine et deliberacione prehabita diligenti bona sua SchitenigWieś Szczytniki, od roku 1868 w granicach miasta Wrocław nuncupata in districtu Wratizlauiensi sita cum omnibus suis vtilitatibus et pertinenciis, greniciis et metis, sicut suis gadibus circumferencialiter sunt distincta, eoque dominio, iure et libertate, quibus ad ipsum pertinebant temporibus retroactis, fidelibus nostris consulibus totique vniuersitati dicte ciuitatis Wratizlauiensis pro trecentis marcis grossorum regalium rite et racionabiliter vendidit, necnon ad manus ipsorum libere et spontanee resignauit abrenuncians nichilominus pro se et suis heredibus seu legittimis successoribus omni impeticioni, iuris accioni seu repeticioni, quibus gaudere possent in dictis bonis de presenti seu eciam in futuro. Nos vero dictam vendicionem gratam et ratam habentes predicta bona Schitenig cum omnibus suis iuribus et pertinenciis superius expressis prefatis consulibus totique vniuersitati dicte ciuitatis Wratizlauiensis contulimus iure feodali perpetue possidenda. In cuius rei euidendam et robur hanc litteram nostri sigilli robore duximus muniendam.
Datum Wratizlauie in octaua beati Johannis baptiste anno domini millesimo trecentesimo decimo octauo presentibus nostris fidelibus Dithero de Drogus, Johanne de Swarcenhorn, Johanne de Porsniz, militibus, Alberto de Pak, Paschone Gersebcuwiz, Andrea Radag, Petro de Glogouiaz Głogowa, Petro de Richenbachz Dzierżoniowa, Mathia de Mulnheym, ciuibus Wratizlauiensibus, et Johanne plebano de Swidnizze Świdnicy, nostro protonotario, per quem presenda sunt conscripta.