- 173 -
1334 (31. marca) Paryż.
Jan I. Luksemburski król Czech postanawia wymienić we Wrocławiu corocznie wymienianych rajców na trzydziestu dożywotnich.
— In nomine domini amen. Nos Johannes, dei gracia Bohemie rex ac Lucilburgensis comes, ad vniuersorum tam presencium quam futurorum deferre cupimus nocionem, quod graciose auditis et diligencius intellectis fidelium nostrorum consulum ac ceterorum ciuium et nostre dilecte ciuitatis Wratislauiensis defectibus, dampnis et quam plurimorum grauaminibus per fidelem nostrum Tylonem de Ligniczz Legnicy, ciuem ibidem, sufficienter et clare nobis recitatis et plenarie expositis, quemadmodum a consulibus, suis collegis, et senioribus ciuitatis plenius et firmius habuit in commisso, inter cetera uero, quod ipsa ciuitas et incole seu inhabitatores ex innouacione, mutacione et eleccione nouorum consulum, qui annis singnlis die cinerum consules preficiuntur, negligencie, dampna et grauia pericula ex multis causis ciuitati nostre predicte eueniunt et occurrunt, quibus necessario et oportuno remedio ammodo per consilium perpetuum succurrere et prouidere nobis humiliter supplicarunt. Nos igitur dictorum nostrorum consulum Wratislauiensium necessariis, iustis et licitis peticionibus fauorabiliter inclinati ex clemencia nostre regio maiestatis statuimus, ordinamus, damus et in perpetuum beniuole concedimus, quot de cetero in ciuitate nostra Wratislauia perpetuum et sedule absque omni variacione bonum debeat esse et laudabile consilium de triginta duabus personis sapientibus et discretis constitutum, que persone ad uite sue tempora iuxta deum et ipsorum consciendas ac secundum fidelitates nobis nostrisque successoribus legittimis prestandas sub ipsorum bona fide et sine dolo populum et ciuitatem nostram nomine nostro et successorum nostrorum regere debeant et proW rękopisie: quod. ipsorum viribus fideliter gubernare; hoc autem excluso, quot si quis uel qui, quod fieri non credimus nee putauimus (!), aliquibus maculis infamie grauissime fuerint notati et per effectum reperti, per quas deposicio seu degradacio hoc modo delinquencium merito sit inploranda, in ceteros sonsules degradandi et deponendi presentibus plenariam transferimus potestatem. Ex quibus eciam consulibus si quis vel qui diem suum clauserint extremum, aut si per tractum mutacionis de nostra ciuitate seu prouincia ibidem se continue ad manendum reciperet, ex tunc a die obitus illius aut illorum et nichilominus a die recessus predictorum infra dies octo alius uel alii sapientes et discreti per ceteros consules tunc domi existentes more solito in consulem sea consules eligentor cum conswetudinibus huic eleccioni de iure conpetentibus. Et cum in omnibus premissis et in aliis ciuitatis predicte utilitatibus, comodis, iuribus et honoribus semper beniuole insistere anhelamus ideoque nostro nostrorumque omnium successorum nomine dictis fidelibus nostris triginta duobus consulibus damus et plenariam concedimus facultatem, vt omnia eorum et ciuitatis nostre iura, parua et magna, ac singulas libertates et priuilegia ipsis pro utilitate, comodo et honore ab antecessoribus nostris et a nobismet ipsis et a nostro karissimo primogenito Karulo, marchione Morauie, tradita, concessa et donata in omni loco non obstantibus aliquibus aliis litteris in contrarium ex aliquibus causis datis uel unquam dandis seu ex ordinacionibus concordie alicuius absque omni metu et nostra ac successorum nostrorum offensa dirigere ualeant et effectualiter contra quemlibet secundum sua demerita conseruare, prout actenus a iure et a laudabili conswetudine extitit obseruatum. Ceterum omnino volentes, quot inter populum et gentes ciuitatis nostre predicte partes odiose non sint, nec fieri debeant, sed quod equa iusticia ac rigor iuris pauperi ut diuiti equaliter tribuatur, et quod omnia edicta facta et facienda ex maturitate ab omnibus vniformiter custodientur, aduocatum eciam hereditarium mutandi aliumque locandi, cum necesse fuerit, ad hoc noster accedit fauor, uoluntas et consensus. Preterea si dicti consules nostri in uocato consilio sapientum pro iure, conmodo, honore et utilitate ciuium et ciuitatis nostre predicte ex racionabilibus et necessariis causis quidquid boni condere et facere contigerit, ex vnione, uel quod nomine vulgari „korin” dicuntur, conuenientibus ac racione pacis, tranquillitate seu aliorum bonorum negociorum occasione nobis ad honorem ipsisque ad profectum cum aliquibus ipsorum uicinis, cuiusque status existant, ac ciuitatibus ipsis annexis inire et facere decreuerint; ista et alia superius singulariter expressa ex nunc prout ex tunc et ex tunc prout ex nunc approbamus et presenti (!) scripti patrocinio confirmamus. In quorum omnium predictorum robur et testimonium presentes literas fieri et sigillo nostro maiori iussimus roboraii.
Actum et datum Parisius proxima feria II post dominicam, qua iudica domino decantatur anno domini m°ccc°xlııı.