- 174 -
1343 (31. marca) Paryż.
Jan I. Luksemburski król Czech zarządza zajęcie sądu ziemskiego w księstwie wrocławskim, przeniesienie jego orzecznictwa do sądu nadwornego, zaś pouczenia prawne do rady miasta Wrocławia.
— In nomine domini amen. Nos Johannes, dei gracia Bochemie rex ac Lucemburgensis comes, ad vniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam cupimus deuenire, quod pro aliquibus certis et multis erroribus et causis iudicio terre nostre ac prouinciali nostri districtus Wratislauiensis remediis salubribus et opportunis sucurrere cupientes statuimus et ordinamus ac omnino sic habere volentes, quod de cetero sint et esse debeant duodecim scablni prouinciales, de quibus mox sunt eligendi sex scabini per fideles nostros feodalei ex nostris terrigenis, residui vero sex scabini de ciuibus nostris bona feodalia et hereditates eciam in terra nostra habentes per fideles nostros . . consules Wratislauienses eligentur. Eleccione huiusmodi, quomodo et quandocunque necesse fuerit, facta et terminata dicti duodecim scabini iuramentum prestabunt conswetum in pretorio nostrorum consnlum Wratislauiensium capitaneo nostro presente. Et si quod dubium iuris aut sentencie alicuios eeset uel euenire contingeret inter scabinos nostros memoratos, huius iuris informacionem aut sentencie, de qua dubitatur, apud fideles nostros . . consules Wratislauienses recipient et decetero querent; ad prestandum iura scabinis supradictis in dictos nostros Wratislauienses consules presentibus perpetuam et plenariam transferimus potestatem reseruatis dumtaxat nobis nostrisque successoribus omnibus iuribus et dominus ex prouocacione appellacionum nobis de iure conpetentibus, quas appellaciones ad dandum sentencias iuris dicti duodecim scabini per citacionis edictum per modum conswetum ad iudicium curie et ad alia necessaria iudicia euocentur, sic quod sentencie iuris a predictis scabinis deinceps debeant emanare. Sin autem capitaneum nostrum, qui pro tempore fuerit, propter aliquas causas abesse contingerit(!), ex tunc loco sui idem iudex curie, qui prouinciali iudicio presidebat, in curia nostra eidem iudicio curie nostre more solito assumptis sibi scabinis supradictis sine aliqua iniusta dylacione tenebitur presidere, sic quod vnicuique, cuiuscumque condicionis aut status existat, plenum reddatur iusticie conplementum. Ad meliorandum et emendendum (!) adicionibus aliquibus iudicium supradictum noster plenus accedit fauor, voluntas et assensus. Ne autem in posterum per aliquem hec nostra donacio et concessio infringatur, presentem paginam nostro sigillo maiore efficaciter fecimus commiuniri.
Actum et datum Parisius proxima feria secunda post dominicam, qua iudica decantatur, anno domini m°ccc quadragesimo tercio.