- 133 -
1327 (9. października) Wrocław.
Henryk VI. Dobry, książę Śląska, pan na Wrocławiu, Ziemi Kłodzkiej, na prośbę rajców, znosi cła na Widawie we Wrocławiu.
— In nomine domini amen. Eternus rerum opifex, qui humanum genus propter transmigracionem primi parentis ab ameno et viridi expulit paradiso, ille humanam respiciens fragilitatem lapsum humani generis per incarnacionem suam gloriosissimam misericorditer reuocauit. Nos igitur Henricus, dei gracia dux Slezie, dominus Wratizlauie et in GlaczKłodzko, recognoscimus singulis et publice protestamur vniuersis, ad quorum cognicionem peruenerit presens scriptum, quod toto cordis desiderio vestigiis atque doctrinis omnipotentis dei totis viribus inherere cupientes fauente nobis diuina clemencia saluatoris volentes extremum diem iudicii necnon diem coacte solucionis bonis operibus preuenire, quantum humana fragilitas nos permittit, in remedium et salutem anime nostre ac anime coniugis nostre, domine Anne felids recordacionis, atque omnium nostrorum progenitorum theoloneum nostrum circa flumen, quod Wydauiarzeka Widawa nuncupatur, bono ac deliberato animo de matnro et prouido consilio nostrorum fidelium et precipue propter deum necnon ob instanciam et peticionem fidelium nostrorum ciuium Wratizlauiensium pro testamento salubri voluntarie relaxamus, tollimus ac simpliciter perpetuis temporibus abolemus, ita quod vniuersi et singuli equites siue pedites necnon currus vacui vel onerati vel pellentes pecora descendentes per vias siue loca, vbi dictum theoloneum Wydauiense perpetue sic per nos abolitum a transeuntibus hactenus est exactum, sine qualibet requisicione vel extorsione deinceps libere valeant pertransire. In cuius libertatis euidens testimonium dilectis atque fidelibus nostris ciuibus Wratizlauiensibus in robur perpetuo valiturum presentem litteram nostri sigilli munimine dedimus consignatam.
Actum et datum Wratizlauie septimo Idus Octobris anno domini millesimo trecentesimo vicesimo septimo nostris presentibns fidelibus dominis Jan de Borsnicz, Hoygerio de Pritticz, militibus, Alberto de Pak, purgrauio nostro Glaczensi, Hennanno de Borsnicz, Thiczkone de Rydeburg, Petro de Glogouiaz Głogowa, ciue nostro Wratizlauiensi, domino Ottone de Donyn, nostre curie prothonotario, qui presencia a nobis specialiter habuit in conniisso et aliis.