- 110 -
1323 (28. czerwca) Wrocław.
Henryk VI. Dobry, książę Śląska, pan na Wrocławiu, określa wrocławskiej Radzie oraz pani Annie, małżonce Heinricha ze Słupa, warunki na posiadanie majątku Szczytniki
— In nomine domini amen. Nos Henricus, dei gracia dux Slesie et dominus Wratislauie, ad vniuersorum tam presendum quam futurorum peruenire volumus nocionem, quod constituta coram nobis Anna, vxor legittima Henrici de SlupSłup w pow. Jawor, non per errorem sed sana mente et bona valitudine profitebatur se fecisse veram et inviolabilem diuisionem cum dilectis nostris consulibus ciuitatis nostre Wratislauie nomine et loco ciuitatis eiusdem in bonis seu hereditatibus in ShitenikWieś Szczytniki, od roku 1868 w granicach miasta Wrocław; ita videlicet, quod ciuitas nostra dicte hereditatis in Shitenik ex uera diuisione duas partes sitas versus fluui[u]m, qui didtur Olauiarzeka Oława, possidere et tenere debeat hereditarie cum omnibus fructibus et vtilitatibus, pratis, pascuis, rubis, agris, fluuiis, piscaturis, prout eedem due partes de nouo metis et gadibus suis circumferentialiter sunt distincte. Dicta vero domina Anna prefate hereditatis in Shtenik terciam partem, que sita est versus Oderamrzeka Odra, cum omnibus vtilitatibus et vsufructibus pro se et successoribus suis hereditarie possidebit; excepta tamen quedam insula, que sita est trans Oderam, que eciam ex diuisione legittima ad nostram deuoluta est ciuitatem, quam eciam nostra ciuitas tamquam aliam hereditatem suam in Shtenik hereditarie possidebit. In piscatura siquidem Odere tantum per totam hereditatem in Shitenik prelibata domina Anna duos habeat piscatores, et ciuitas nostra tercium ibidem piscatorem pro utilitate et vsibus suis locacione debita collocabit. Nos vero dictam diuisionem gratam et ratam habentes ad peticionem vtrarumque parcium predictarum has patentes litteras nostro maiori sigillo duximus roborandas.
Datum Wratislauie feria tercia in vigilia apostolorum Petri et Pauli anno domini millesimo ccc vigesimo tercio presentibus fidelibus nostris Andrea Radak, Hermanno de Porsnicz, Apeczcone, aduocato NouiforiŚroda Śląska, Johanne de Reste, Heidinrico de Molnhem, Henrico Heisonis, Ottone de Donin, prothonotario nostro, qui presenda habuit in conmisso.