- 006 -
1226 (1. maja) Wrocław.
Biskup Wawrzyniec z Wrocławia przekazuje braciom kaznodziejomOo. dominikanie [tu; z Krakowa].
kościół św. Wojciecha w mieście.
— In nomine sancte trinitatis et indiuidue unitatis amen. Nos Laurentius, dei miseratione Wratislauiensis episcopus, notum facimus tam presentibus quam futuris, quod communi consilio et pari consensu fratrum canonicorum, videlicet ecclesie beati Johannis, ecclesiam beati Adalberti in ciuitate sitam cum subiacente fundo filiis nostris in Christo karissimis, fratribus ordinis predicatorum, contulimus, vt ibidem domino auxiliante in perpetuum moraturi verbo et exemplo populo nobis subiecto proficiant ad salutem. Verum quia, ut ait apostolus, vbi spiritus, ibi libertas, dignum et iustum et rationi uisum est consentaneum, quod eos, quos in feruore spiritus sancti ad diligendum concepimus, iam in ulnis nostris genitos uberibus lactemus libertatis; volumus itaque dictam ecclesiam eorum regimini subiectam ab omni sollicitudine cure spiritualis esse inmunem, nisi eisdem fratribus infirmos propter opus misericordie, cui insistunt, aliquando placuerit uisitare.
Sepulturam vero, que amodo undecunque ibidem contigerit, et alias oblaciones priuilegio securitatis coronamus uolentes, ut nullus ibi de nostris subiectis aliquem habeat respectum, ut aliquam aliquando expetat porcionem. Ad huius igitur robur libertatis perpetuandum, quod interdum tinea temporis labentis nouit eneruare, suprascriptam uoluntatem sigillis nostro et capituli beati Johannis communiuimus et seculorum seculis obseruandum transmisimus.
Datum et factum in Wratislauia anno ab incarnacione domini M°CC°XX°VI° Kalendis Maii.