- 076 -
1305 (27. października) Wrocław.
Książę Bolesław III. Rozrzutny potwierdza postanowienia swoich poprzedników odnośnie sukiennic wrocławskiego domu kupców.
— In nomine domini amen. Nichil ualet quot statuitur nisi statuta debita reuerencia seruentur et ad futurorum memoriam pro vtilitate rei publice confirmentur. Inde est, quod nos Bolezlaus, dei gracia dux Slezie et dominus Wratizlauiensis, posteritati presencium et futurorum huius litere testimonio cupimus esse notum, quod propter promocionem ciuitatis nostre Wratizlauiensis, quam medullitus amplexamur, omnia iura, que ciues nostri Wratizlauienses ibidem in cameris suis sub mercatorio usque ad tempora nostra a nostris predecessoribus deduxerunt et omnes libertates, quas dicti ciues in eisdem cameris per nostros predecessores sunt adepti, eadem iura et libertates ipsis ciuibus damus et concedimus in predictis cameris et ex principali munificencia perpetuo eorum future propagine confirmamus nichil volentes infringere de eisdem, set pocius ipsos ciues in eisdem iuribus et libertatibus conseruare; nominatim presentibus exprimentes, quod nemini liceat pannos incidere extra cameras mercatorii ciuitatis Wratizlauie, nec illis de noua ciuitate, nec monialibus, nec inter cramos, nec inter institas, nec aliquibus in districtu Wratizlauiensi residentibus pannos incidendi concessa sit licencia aut indulta; si qui autem contra huiusmodi statutum ausu temerario pannos inciderent, penam quam antiquitus ciuitas Wratizlauiensis statuit, senciant sine condonacione et incurrant, videlicet quicunque pannum vnum de Gint incidet, nobis aut magistro camere nostre duas marcas soluet, et ciuibus in mercatorio cameras habentibus de panno de Gint unam marcam, de Ypir mediam marcam et de terrestri panno vnum fertonem, quocienscunque contra statutum ciuitatis pannos inciderit, nobis et prefatis ciuibus sine relaxacione qualibet est daturus. Volumus eciam, quot tantummodo tres persone vnum pannum pariter emant et illum pannum inter se in tres pecias diuidere teneantur, predicta statuta et indulta perpetuo confirmantes. In huius rei testimonium presentes litteras sub nostro sigillo fecimus communiri.
Actum Wratizlauie anno domini millesimo trecentesimo quinto in uigilia Symonis et Jude apostolorura presentibus nostris fidelibus Gisilhero, iudice curie Wratizlauiensis, Bronizlao Budewoii, Petro Kurzeboch, Sandrone Bolcz, Ebirhardo de Rorow, Swolone Budewoii et Friczchone, nostro prothonotario, decano Glogouiensi et canoino Wratizlauiensi, cuius manibus presenda conscribuntur.