- 088 -
1310 (31. marca) Wrocław.
Książęta Bolesław III. Rozrzutny i Henryk IV. Dobry potwierdzają miastu Wrocław jego swobody i uprawnienia.
— In nomine domini amen. Nos Bolezlaus et Henricns, dei gracia duces Slezie, Oppauie et domini Wratizlauie, ad noticiam vniuersorom tam presendum quam futurorum huius pagine testimonio cupimus peruenire, quod aduertentes fidelia seruicia nostrorum ciuium Wratizlauiensium nobis per ipsos sepius exhibita et adhuc in posterum frequendus exhibenda eisdem nostris ciuibus omnia et singula iura, que ab omnibus progenitoribus nostris habent et huc usque habuerunt et ad nos perduxerunt, ratificamus et presentibus confirmamus volentes eos circa predicta iura inviolabiliter perpetuo conseruare. In huius rei testimonium presentem paginam nostri sigilli munimine duximus robarandam.
Actum et datum Wratizlauie pridie Kalendas Aprilis anno domini millesimo trecentesimo decimo presentibus testibus infra scriptis Schamborio de Schiltberc, Frizschone de Waldow, Jenchino de Porsnicz, Conrado pincerna, militibus, Gunthero de Bibirsteyn, prothonotario nostro, et Gisilhero, notario nostro, cuius manibus presencia sunt conscripta.