- 078 -
1305 (27. października) Wrocław.
Dietrich Pfefferkorn odsprzedał miastu Wrocław działkę na Nowym Mieście.
— In nomine domini amen. Vendiciones coram nobis factas tenemur ex debito confirmare, maxime, vt venditores per pecuniam pro re vendita accepta emendentor et emptores in rebus empticiis non fraudentur; inde est, quod nos Bolezlaus, dei gracia dux Slezie et dominus Wratizlauie, tam presentes quam posteros scire volumus testimonio huius scripsti, quot constitutus coram nobis Theodricus dictus Phephircorn vniuersitati ciuium ciuitatis nostre Wratizlauie vendidit aream suam sitam circa nouam ciuitatem, vbi quondam exstitit piscina ante molendinum, quod fuit olim conuentus sancte Marie virginis apud Wratizlauiam et Henrici dicti Schilder et locum, vbi stetit ipsum molendinum cum omni ambitu longitudinis et latitudinis et ipsam aream prelibatis ciuibus cum omni iure, vsu et vsufructu in nostra presencia resignauit assensu beniuolo et consensu, ita quod vniuersitas ciuitatis Wratizlauie de predicta area ordinandi et faciendi pro ipsorom vsibus et fructibus plenam et omnimodam habeat liberaliter facultatem. In huius rei memoriam presentes litteras conscribi fecimus et nostri sigilli munimine iussimus consignari.
Actum Wratizlauie anno dominice incarnacionis millesimo trecentesimo quinto in vigilia beatorum apostolorum Symonis et Jude presentibus nostris fidelibus Gisilhero, iudice curie Wratizlauiensis, Bronizlao Budewoii, Petro Kurzeboch, Sandrone Bolcz, Ebirhardo de Rorow, Swolone Budewoii et Friczschone de Jaroschow, prothonotario nostro et decano Glogouiensi et canonico Wratizlauiensi, cuius manibus presentes littere conscribuntur.