- 022 -
1261–1262 (17. października–19. stycznia) Wrocław
Wójt Henryk i obywatele Wrocławia dokumentują w jaki sposób załatwione zostało dochodzenie w sporze o podpalenie pomiędzy klasztorem Alt-ZelleKlasztor Altzella nieopodal Nossen w Saksonii i braćmi Eckhardem i Hellenbertem, synami Hermanna.
— Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis H(enricus) advocatus Wratizlauiensis cum communitate burgensium eiusdem loci imperpetuum. Noverit presentium universitas et presentibus successura posteritas, quod causa, que vertebatur inter Cellensem ecclesiam et Eccardum et Hellenbertum, qui dicuntur (!) se filios fuisse Hermanni quondam eo, quod eandem ecclesiam leserat incendio, sentencia iudiciali dampnati et interfecti, nobis presentibus et mediantibus sopita est et complanata totaliter in hunc modum: Licet dictis Eccardo et Hellenberto huius occasionis pretextu nichil iuris erga predictam ecclesiam competere videretur, ex habundanti tamen propter bonum pacis et quietis et pro laborum suorum et expensarum recompensatione promisse sunt eis ab ecclesia sepe dicta 6 marce et dimidia, de quibus eis iam dimidia est soluta, relique 6 eis in apparitione proxima in Wratizlauia fuerant persolvende, si eodem die ibidem possent comparere, qui iurare debuerunt, ut essent filii predicti Hermanni et ut de cetera Cellensem ecclesiam nec impeterent nec aliquatenus per se vel per alium quemlibet perturbarent. Notum ergo vobis facimus, quod comparentibus Cellensibus secundum promissum coram nobis factum statuto die et loco illi minime comparuerunt, unde consilium dedimus Cellensibus, si futuro tempore ab eis in Cella exigerint (!) pecuniam iam promissam, scilicet [6 marcas] ponderis et argentis Wratizlauiensis, illis solvere non obmittant. Huius rei testes sunt monachi Cellenses Marquardus, Walterus de Indagine, Wiricus custos, Henricus Bavarus conversus, advocatus Henricus et Allexander filius eius, Ditmarus Rutenus, Teodericus lorifex, Herdegen, Cunrado (!) de Wide, Cunrado (!) Vossal et alii quam plures.
Acta sunt hec anno M°CC° sexagesimo primo prima vice in vigilia Luce, secunda Fabiani et Sebastiani martirum, in Wratizlauia in domo Cunradi de Wide.