- 065 -
1293 (31. sierpnia) Wrocław, w kościele św. Idziego etc.
Wrocławski biskup Jan Romka, za przyzwoleniem swej kapituły, zakłada szkołę przy parafii Świętej Elżbiety, na wzór dotychczas funkcjonującej szkoły miejskiej Świętej Marii Magdaleny.
— In nomine domini amen. Vt eorum, que rite atque legitime ordinantur, memoria edam apud posteros habeatur, nos Johannes, dei gracia episcopus Wratislauiensis, presentibus litteris profitemur et notum facimus vniuersis easdem presentes litteras inspecturis, quod cum ad nostrum spectet officium, vt quorumlibet subditorom nostrorum et precipue deuotorum quieti et tranquillitati prouidere ipsonunque precauere incommodis, quantum cum deo et iusticia possumus, studeamus, nos considerato diligentius, vt decebat, quod pueri ciuium de parrochia ecclesie sancte Elyzabeth Wratislauiensis ciuitatis et maxime paruuli scolas frequentantes extra muros eiusdem ciuitatis Wratislauiensis, dum ad ipsas scolas accedunt, tum propter locorum distanciam ac passus et accessus diffililes, qui sunt in pontibus strictis et fractis super flumina tum eciam propter multitudinem hominum, curruum et equorum per predictos pontes et viam frequenter et assidue transeuntium multa dispendia et incommoda sustinent non sine magno eciam suarum periculo personarum, ciuium quoque predictorum deuotis precibus fauorabiliter inclinati, ita cum consilio et consensu nostri Wratislauiensis capituli duximus ordinandum, scilicet vt infra muros dicte Wratislauiensis ciuitatis iuxta predictam ecclesiam sancte Elyzabeth scole fiant, in quibus pueri paruuli doceantur et discant alphabetum cum oracione dominica et salutacionem beate virginis cum symbolo, psalterio et septem psalmis. Discant etiam ibidem cantum, vt in ecclesiis ad honorem dei legere valeant et cantare. Audiant eciam in eisdem scolis Donatum, Cathonem et Theodolum ac regulas pueriles. Qui pueri predicti si maiores libros audire voluerint, ad scolas sancti Johannis in castro Wratislauiensi se transferant vel quocunque voluerint et eis videbitur expedire. Hoc autem omnino volumus obseruari, quod scolasticus ecclesie nostre cathedralis, qui erit pro tempore, vel ille, cui scolasticus idem commiserit vices suas, rectorem in predictis scolis vtilem et aptum pueris instituat et prefigat. Et ne super premissis dubium aliquod in posterum cuipiam valeat quomodolibet exoriri, sigillum nostrum vna cum sigillo predicti capituli nostri litteris presentibus duximus apponendum.
Datum Wratislauie in ecclesia sancti Egidii pridie Kalendas Septembris anno domini m°cc°x°c tercio presentibus dominis, magistro Andrea decano, Semiano archidiacono, magistro Vito, cantore, Petro cancellario, Philippo, GneznensiGniezno, Henrico, LegnicensiLegnica et Johanne, Lanchiciensi archidiaconis, Petro preposito et magistro Jacobe, scolastico ecclesie sancte crucis, Stephane, Arnolde, Martine, magistro Miroslao, archidiacono GlogouiensiGłogów, Janussio Ecrichi, Petro de Sosniz, Grabissio, Michale (!), Henrico procuratore, Jaroslao et Henrico Gregorii, canonicis Wratislauiensibus, et multis aliis.