- 045 -
1276 (27. kwietnia) Wrocław
Książę Śląska, Henryk IV. Probus, potwierdza wrocławianom ich uprawnienia do wymienionych pastwisk nadanych im przez jego poprzedników, tj. księcia Henryka III. Białego, jego ojca, oraz księcia Władysława, wuja, arcybiskupa Salzburga etc.
— IN nomine domini amen. Quoniam humana fragilitas non sufficit omnia memoriter retinere, racioni consonum est, vt ea, que ab hominibus notanda geruntur, scriptis ac testimonio confirmentur. Nos igitur Henricus, dei gracia dux Slesie et dominus Wratizlauie, ad noticiam universorum, tam presencium quam futurorum volumus peruenire presentis tenore priulegii perpetuo valituri publice protestantes, quod ciuibus nostris Wratizlauiensibus ad nostram ibidem ciuitatem pascua peccorum, que „viweyde” wlgariter nuncupantur, duximus liberaliter eternaliterque conferenda, secundum quod nostri antecessores, videlicet karissimus pater noster et patruus dominus Wlodizlaus quondam sancte Salceburgensis ecclesie archiepiscopus, incliti duces Silesie pie recordacionis, eisdem libertatem, iudicia et omnia iura contulerant, que ad pascua pertinere dinoscuntur superius nominata; ita nos eciam prefatis ciuibus pascua prelibata cum omnibus vtilitatibus, iudiciis, iuribus quibuscunque ad eadem pertinentibus dedimus et contulimus libere, hereditarie, perpetuo possidenda. Vt autem nostra libertas et donacio eis non possit inmutari in posterum aliqua calumpnia subnascente, et vt sit magis omnimodo stabilis et integra, presentem paginam ad euidenciam clariorem conscribi iussimus et sigilli nostri munimine communiri.
Acta sunt hec autem Wratizlauie anno domini MCCLXXVI quinto Kalendas Maii presentibus nostris fidelibus, quorum sunt nomina in presenti pagina subarrata, videlicet domino Petro, prothonotario nostro, domino Janusio de Michalow, domino Themone, iudice curie nostre, domino Razlao, dicto Dremlik, domino Stoschone, domino Symone, palatino nostro, domino Eberhardo, fratribus, domino Pachoslao, marscalco nostro, domino Nenkero, subpincerna nostro, domino Samborio, subdapifero nostro, et aliis quampluribus fide dignis. Datum per manum domini Henrici, notarii curie nostre.