- 010 -
1234 (5. lutego) [Wrocław], w Kapitule, w dzień św. Agaty etc.
Biskup Tomasz I. dokumentuje, które to wioski z jego i jego poprzednika Wawrzyńca darowizny płacą dziesięciny szpitalowi Św. Ducha we Wrocławiu.
— In nomine domini amen. Nos Thomas, dei gracia Wratislauiensis episcopus, notum facimus omnibus hanc paginam inspecturis, quod cupientes hospitale sancti spiritus in Wratislauia ad sustentacionem pauperum peregrinorum et infirmorum pia prouisione institutum a qualibet iniusta impeticione fore defensum, donationes illas sine bencficia, que in decimis et aliis bonis a nostro predecessore, domino Laurencio, dei gracia felicis memorie quondam Wratislauiensi episcopo, et suo capitulo ei misericorditer sunt collata, liberaliter confirmamus quedam ipsorum, que in diuersis priuilegiis super hoc confectis plenius perspeximus contineri, ad noticiam perpetuam presenti cartula perstringentes. Prefati igitur hospitalis harum villarum hee sunt deime: Kercichi, Beslaus, Bogdasouichi, Lissouichi Petrzsoua, Budisouichi. Item in terra OpoliensiW Ziemi Opolskiej. villa Martini, filii Semene, que dicitur Wroblin, cum suis limitibus, que per plures heredes diuisa aliis nominibus uulgariter nunc uocatur; scilicet Koski, villa ipsius hospitalis, Nacesslauichi, Grodische, Tesnouo, ad pontem. Et quia ex antiquo districtus harum villarum solubilis fuit et pertinens in gonituam, sanctimus (!), ut heredes ipsarum, cuiuscunque conditionis existant, decimam prefato hospitali, sicut agitur in presenti, integre persoluant inperpetuum et deuote, nec sit licitum eam recipere aliquibus in preiudicium ipsius. Vt autem propensiori liberalitate pauperibus infirmis et aliis personis debilibus in ipso ualeat ministrari, decimam ei in Creksino cum suis limitibus et in Trescino post sua aratra saluo fertone sancti Mauricii ecclesie soluendo addicimus et gratuite indulgemus determinantes, quod de noualibus omnium suarum villarum decimam libere percipiat et secure. Ne igitur inposterum hac gracia defraudetur, huic nostre indulgencie capitulum nostrum consensit graciose, sicut patet per sigilla.
Actum in die sancte Agathe in capitulo nostro anno domini M°CC°XXX°IIII°, consccrationis nostre anno secundo, presentibus Petro preposito Victore decano, Naceslao archidiacono, Laurencio custode, Egidio, Henrico, Prauota, Ottone et aliis pluribus canonicis.