- 064 -
1293 (17. czerwca) Legnica.
Książę Henryk V. Brzuchaty widymuje Legnicy wrocławskie prawa.
— In nomine domini amen. Cum jnsticia sit constans et perpetua voluntas jus suum unicuique tribuens, expedit nobis, qui justiciam colimus et boni et equi noticiam profitemur, ut singulis tam solidum jus reddamus, ne eterni judicie justiciam nobis contrariam senciamus. Inde est, quod nos, Henricus, dei gracia dux SIezie et dominus Wratizlavie et de Lignicz, omnibus in perpetuum, tam presentibus quam futuris, testimonio hujus pagine cupimus esse notum, quod cum adverteremus, quod civitas Wratizlavia jure speciali fraeretur et civitas Lignicz jure similiter speciali regeretur et in hiis juribus civilibus discreparent, attendentes, quod inequalitas jurium inequalitatem efficit hominum, hujusmodi diversitates non proficuas sed perniciosas estimantes maturo habito consilio et deliberato animo donamus, tradimus et concedimus civitati nostre Lignicz omnia jura civitatis Wratizlavie, quocunque nomine censeantur, in judiciis, in mensuris, in metretis, in ulnis, in exaccionibus, collectis, contribucionibus et taxacionibus, in omnibus officinis, qualitercunque nunccupentur, ut eisdem juribus Wratizlavlensibus civitas Lignicz jure perpetuo gaudeat et fruatur, volentes, concedentes, censentes quoque sanccione perhenni civitatem Lignicz omnibus juribus Wratizlaviensibus in universis causis magnis et minutis eternaliter perfirui et gaudere. Ne autem quispiam nostrorum heredum seu successorum hanc nostram concessionem et juris innovacionem, quam non nocivam sed proficuam reputamus, infringere valeat aut mutare, presentes litteras in confirmacionem ipsius scribi fecimus et nostri sigilli karactere consignari.
Actum in Lignicz, anno domini millessimo ducentesimo nonagesimo tertio quinto decimo Kalendas Julii, presentibns nostris fidelibus, Mironchone de Parchowiczz Prochowic, Bertoldo de Borow, Themone de Poserne, Ottone de Slewicz, et civibus Lignicensibus, Hartungo de Bunzlaviaz Bolesławca, Bertoldo dicto Kleinchoufh, Johanne de Woyzechisdorfhz Wojciechowa et Friczchone de Jaroschowz Jaroszowa, canonico et prothonotario Wratizlaviensi, cujus manibus presencia conscribuntur.