- 067 -
1296 (18. października) Pod SkorogoszcząW pow. Brzeg.
Rycerz Albert von Gartska w imieniu swoim oraz swoich sukcesorów i następców zrzeka się na rzecz prepozyta szpitala Świętego Ducha we Wrocławiu wszelakich swoich praw do lasu nieopodal Wronowa etc.
— In nomine domini amen. Ut rei gestae ambiguitate qvalibet procul mota et nunc apud praesentes et etiam apud futuros habeatur in posterum certitudo, ut id quod agitur, et debet perpetuo stabile permanere, sicut sapientis sanxit autoritas, literarum testimonio roboretur; id circo ego Albertus, miles dictus de Gariska, notum facio universis praesentes literas inspecturis, quod cum inter me ex una parte et dominum praepositum hospitalis sancti spiritus apud Vratislaviam nec non scultetum dicti praepositi de CroschinaChróścina w pow. Brzeg. nomine praedicti hospitalis ex parte altera super silva, qvae est inter NizamNysa et Nizizam prope Croschinam supradictam, moltae ac variae discordiae et lites fuissent saepius suscitatae, utrum ad bona mea in Fronaw, aut ad praefatam Croschinam villam hospitalis sancti spiritus debuisset de jure hereditario pertinere, ego eandem discordiam et litem fine laudabili cupiens terminare antedicto hospitali sancti spiritus apud Wratislaviam praenotatam silvam voluntarie ac libere resignavi renuncians onmi iuri, quod mihi et meis successoribus natis ac nascendis in praenotata silva in futurum competere dinoscitur. In cuius rei testimonium et evidentiam pleniorem praesentes literas sigilli mei munimine roboravi.
Actum et datum apud Schurgast 15. Calendas Novembris anno domini 1296.