- 068 -
[1296-1303]Datowanie przybliżone; por. Codex diplom. Silesiae VIII. Vorwort str. VII. Nr. 7. Wrocław.
Prawa wszystkich wrocławskich cechów rzemieślniczych.
— Hec sunt iura onmium mechanicorum et operariorum ciuitatis Wratizlauie,
qualiter quodlibet opus debeat perfrui et gaudere suis iuribus et proprietatibus.
1. Item primo de pannicidis.
1. Nullus debet incidere pannos cum ulna infra spacium vnius miliaris.
2. Item velatores hospites post vnum mensem iacentes in ciuitate dabunt collectas sicut alii ciues.
2. Item de institoribus.
Obtinebunt suum ius sicut alii operarii.
1. Item crami non debent edificari alibi.
2. Item hospites aduene cramarii non debent iacere nisi per vnum mensem et non debent vendere particulatim infra talentum sed simul.
3. Item vnus hospes non debet emere contra alium et non vendere alteri.
4. Item pauperes institores stabunt hic in antiquo foro quatuor diebus et in nouo foro tribus diebus crates suas secum apportantes et secum deferentes.
3. Item de constitucionibus carnificum.
1. Carnifices conqueruntur, quod ludei destruunt eos.
2. Item decoriata caro non debet duci ab aliis ciuitatibus.
3. Item recens caro nec fumata caro a nullis debet vendi in foro.
4. Item vorkofeler non debent emere porcos, vaccas, boues, oues, capras et alia animalia, qualiacumque in uno loco et statim vendere immediate in alio loco iuxta.
5. Item vorkuofeler pellunt ante Johannem de Lembergz Lwówka Śląskiego ad aciem et alibi et vltra vendunt; hoc nocet ciuitati et eis.
6. Idem vorkuofeler currunt ante ciuitatem, emunt et faciunt sic dampnum ciuitati et hoc esse non debet.
7. Item macta(ta)tores, quod wlgariter dicitur „slechtinger" non debent vendere carnes decoriatas in domibus nec in foro.
4. Item de constitucione et ordinacione operis pistorum.
1. Item pistores non debent esse infra miliare.
2. Item pistores alieni non debent secrete vendere panes, quos adducunt vel apportant.
3. Item pistores de aliis ciuitatibus debent vendere panes suos circa diem et non debent inponere ad domos sed debent vendere; alioquin recipietur eis.
4. Item proclamatum est liberum forum aliquando panem adducentibus; rogant pistores, quod hoc amplius non fiat.
5. Item de constitucione tabernatorum.
1. Taberne non debent esse ante ciuitatem.
2. Item non debent propinare nec tenere hospitis nec vendere ceruisiam cum integris vasis.
3. Item servi canonicorum et alii multi emunt super lucrum brasium et illud conuertunt in ceruisiam et vendunt in ciuitate et extra et nullum seruicium faciunt ciuitati, et hoc non debet esse.
4. Item ceruisia non debet aduci de aliis ciuitatibus.
5. Item hummulatores non debent commiscere bonum hummulum malo, quia per hoc destruuntur tabernatores.
6. Item alii hospites veniunt ab aliis ciuitatibus tenentes malos homines, de quibus civitas oprimitur et fit infamis.
7. Item infra miliare non debent esse taberne.
8. Item brasiatores non debent braxare plus, nisi quod bibant per se et cum amicis eorum.
6. Item constitucio brasiatorum.
1. Multi faciunt irsutum brasium et non tempore debito.
2. Multi periunt (!) et perierunt et est contra honorem civitatis.
3. Item ius est, quod brasiatores incipiunt brasiare in feste sancti Bartholomei [24. sierpnia] et debent cessare in festo Walpurgis [1. maja], et rogant brasiatores, vt communiter omnes cessent.
4. Item multi sunt circa brasiatores, que (!) nulla iura faciant ciuitati, unde pereunt, et perit ciuitas.
5. Item si aliquis dat penam quater, ille prohibetur ab opere per annum.
6. Item de maldrata brasei non debet plus fieri, quam 20 mensure. Pena prima est ferto, secunda ½ marca, tercia tres fertones; et si ultra hoc aliquis excesserit, inperpetuum interdicetur.
7. Textores.
1. In antiquo foro „gyth" debet vendi quatuor diebus, in nouo foro tribus diebus.
2. Item pensa cynerum reddetur textoribus.
3. Item tres persone tantum emere vnum pannum debent et dividere in tres pecias et non plures.
4. Item forum sexta feria cum pannis inter kameras non debet esse.
8. Item pellifices.
1. Illi qui non docuerunt opus pellificum, non debent operari.
2. Item quidam non faciunt ymmo nullum ius cum eis.
3. Item hospites aduene non debent emere infra centum, sed centum pariter in die forensi.
4. Item in autumno quidam veniunt, percepto fructu post hoc statim recedunt; et ad hoc debent poni quatuor homines ad videndum.
5. Item nouum opus non debet vendi nec suspendi in foro cum antiquo opere.
9. Item de sutoribus.
1. Ysener, slogerer, sulzcener, swimer et alii multi impediunt eos et dampnum faciunt eis.
2. Item institores retro eos edificaverunt super eos; hoc nocet eis et non debet esse.
3. Item emunt quidam antiquos calcios, quos vugunt et renouant ponentes super fenestras suas; non debet esse.
4. Item sutores non debent esse ante civitatem.
5. Item kuofeler vendunt nowos calcios secrete in ciuitate, quod esse non debet .
6. Item quicumque wlt habere cum eis opus, debet proprium scampnum habere.
10. Item [de] renouatoribns paliorum (renouatores)
et tanicarum.
1. Panni falsi inciduntur ad singulas particulas per forkuofeler et sic vendunt, quod esse non debet.
11. Item de cerdonibus ruffis.
1. Hospites aduene iacent diucius, quam iustum sit, et vendunt pelles suas aliquando per annum continuando.
2. Item nullus hospes advena debet alutim (!) emere, quod wlgariter dicitur „lo” et cineres in die forensi.
3. Item kuofeler emunt ante ciuitatem.
4. Item kuofeler impediunt eos super pontem.
5. Item hospites non debent vendere incisas cutas (!) particulatim et frustatim nisi dorsa integra et cutes integras.
6. Item kuofeler non debent in die festo emere sed tantum vendere possunt integra dorsa vel cutes integras.
7. Item cerdones non debent contra hospites emere et vlterius vendere, quia omne vorkov est prohibitum.
8. Item hospites alterius regionis vel ciuitatis possunt frusta adducere de coreo et illa particulatim et frustatim vendere tantum illo die forensi, sicut ipsi venerunt, et non ultra et non per totam emdomadam (!).
12. Item de aurifabris.
1. Aurifabri debent temptare de falsariis annulorum, fibularum et cunterfei et debent eos occupare.
2. Item aurifabri aduene debent ponere fideiussores per annum, quia nescitur, unde veniunt, et nichil iuris faciunt ciuitati; ad hoc duo eliguntur.
13. Item grossi fabri.
1. Ferrum, carbones non debent „vorkov".
2. Item vectores verri non debent vendere in cameris instrumenta fabrilia, que pertinent ad eos; scilicet bipennes, secures, verua, crucibola, therebella et alia; sed possunt vendere, que spectant ad usus aratorum, eciam clauuos (!), erpicas et commune ferrum.
3. Item qui nescit opus fabrorum, non debet vendere noua instrumenta, quod wlgariter dicitur „wofen". Notandum, quod ferriductores possunt licite vendere die forensi omnia, non tamen omni die.
14. Item pilleatores.
1. Alii de aliis civitatibus et rigionibus divcius manent et continuant, quam iustum est, et non debent nisi feria quinta vendere.
2. Item quidam vendunt alios pilleos in TaschenbergBrukalice w pow. Ząbkowice? et alibi pro nouis pilleis.
15.
1. Item, lanifices forum non debent tenere nisi feria quinta et sexta.
2. Item sedentes infra miliare vendunt, emunt omni die et postea recedunt et nullum ius faciunt ciuitati; hoc nocet eis et maxime illo tempore, cum venit noua lana.
3. Item nullus lanifex debet emere hic et statim vendere hic.
4. Item nullus debet exercere duo opera, uel tantum fusare per annum debet fila, vel tantum emat lanam, vel tantum faciat texere pannos, et elegat, quod opus per annum velit tenere.
16. Item sartores.
1. Quilibet sartor hospes et aduena debet ponere fideiussorem, vt maneat per annum, vt non recedat etc.
2. Item nulli vorkofeler faciant tunicas sartire et incidere de falsis pannis et eciam de bonis.
3. Item nemo debet facere nouas falsas yoppas et vendere.
4. Item liberi sartores [et] serui non debent consuere in domibus.
17. Item de cuttellifabris.
1. Multi de Passowe et de aliis regionibus tunnas cum cuttellis [asportant] et iacent ita diu et uendunt, sicut eis placet, et non debent particulatim vendere sed tantum per integrum, quod wlgariter dicitur „techer”.
2. Item hospites cuttellifabri adveniunt et postea recedunt et nullum ius faciunt ciuitati.
3. Item kuofeler non debent portare cuttellos venales per totam ebdomadam.
4. Item nullus hospitum debet substituere alium super eosdem cuttellos, quos reliquid hic in Wratislauia, et ipsemet debet vendere sine dolo.
5. Item hospites iacebunt tantummodo per unum mensem, eli[g]ent duo. — dies forensis est libera.
18. Item gladiatores.
Koufeler non debent vendere gladios preparatos, id est „gefaste swerth” per totam ebdomadam; sed dies forensis nulli prohibetur.
19. Item sellatores.
1. Rymer debent vendere frena sicut sellatores et corrigias, antelas, postelas stigleder, nec sellas renouare.
2. Item vorkuofeler non debent emere sellas in aliis ciuitatibus et vendere hic in ciuitate.
3. Item clipeatores debent facere pictas sellas et dextrariorum et clipeos.
20. Item salifices.
1. Vectores conspirant invicem in via siue in hospiciis et eligunt rigidiorem inter se, qui primo vendat, et nullus hospes audet dare propius, nisi sicut ille rigidior vendidit.
2. Item nullus hospes de villis vendat sal in foro cum nostris conciuibus, nisi faciat ius ciuile.
21. Item hummalatores.
1. Hospites aduene octo diebus vendent cum mensura, et nostri hummulatores infra hoc non debent emere illos saccos. Exspiratis octo diebus hospites aduene postea non vendent nisi per marcas.
22. Item de thecariis.
1. Hospes, qui facit thecas, ponere debet fideiussores, quod maneat per annum et ius faciat ciuitati sicut alter.
2. Item hospites vendent opus integrum et non iucisum.
3. Item malos et malum opus facientes debent repellere.
23. Item linifices.
Nullus hospes debet vendere per singulas vllnas nisi in nundinis et non vendant per incisa frustra; iniusti non teneantur.
24. Item de illis, qui faciunt bursas et noldefas.
1. Hospes advena ponat fideiussorem per annum, quod maneat.
2. Item nullus debet inhoneste portare bursas et noldefas de domo ad domum; ad hoc ponentur homines.
25. Item de albis cerdonibus.
1. Nullus hospes advena debet emere aliquod vellus singulariter, sed tantum cum centum.
2. Item nullus debet colere officia cerdonum nisi ipsimet cerdones.
3. Item lanigeri emunt vellera et despoliant illa de lana et singulatim vendunt quodlibet vellus per se, quod esse non debet.
4. Item vorkoufeler non debent emere ante ciuitatem.
26. Item textores Gallici.
1. Nullus permittere (!) texere, et texet pannos, nisi ponat instrumenta texendi iuxta textores, quod wlgariter dicitur „gezüwe".
2. Item sextis feriis non debet vendi sub mercatorio.
27. Item cyrotecarii.
1. Hospes advena ponat fideiussorem per annum.
2. Item qui sciunt hoc opus, debent tantummodo cerdonisare, quod tantummodo vlgariter „gerwen”, quantum ad suum opus, et non ultra, et non vendant ulterius.
28.
Item corrigiatores debent vendere frena particulatim et communiter, sicut eis placet, et similiter sellatores; sed ipsi rymer non debent facere sellas nec aliquid, quod pertinet ad sellas, quocumque nomine censeatur.
29.
Item cingulatores habient tale ius, sicut cultellifabri.