- 089 -
1310 (28. kwietnia) Wrocław.
Książęta Bolesław III. Rozrzutny, Henryk IV. Dobry i Władysław potwierdzają miastu Wrocław jego swobody i uprawnienia.
— In nomine domini amen. Cum iuris tramite condocente hos expediat maiore fauoris et grade amplitudine prosequi, qui se digniores apud nos fidelitatis merito et gratitudine constancie reddiderunt; inde nos Bolezlaus, Heinricus et Wladezlaus, dei gracia duces Slezie, Oppauie dominique Wratizlauie et de Lignicz, ad vniuersorum tam presencium quam futurorum deferimus nocionem, quod attendentes fidelia et continua seruida nostrorum fidelium consulum et ciuium nostre ciuitatis Wratizlauiensis tociusque communitatis eiusdem nobis exhibita et inposterum exhibenda ylariter et gratanter ipsos predictos fideles nostros vniuersaliter omnes inhabitatores et incolas predicte ciuitatis nostre Wratizlauiensis in omnibus et singulis iuribus, paruis et magnis, quibus memorati dues nostri a progenitoribus nostris pie memorie et felicis recordacionis, eorum veris hereditariis dominis, sunt conseruati et priuilegiati, uolumus similiter, iugiter et inviolabiliter conseruare; que quidem iura predicti incole nostre ciuitatis Wratizlauie eorum priuilegiis et iuribus autenticis edocere potenmt et apercius demonstrare. Nos igitur uolentes et desiderantes conmuni vtilitati et comodo ciuitatis nostre Wratizlauie, quam semper fide et constancia pollere reperimus, clementer intendere et alacriter iugiter prouidere, omnia et singula iura fidelium nostrorum ciuium predictorum maturo communicato consilio innouamus, approbamus, ratificamus et presentibus confirmamus. Quod autem nullus successorum nostrorum hanc nostre innouacionis, approbacionis et confirmacionis graciam prouide factam ausu temerario presumat infringere aut aliqualiter inmutare, presentem paginam ad perpetuam rei memoriam (sempiternam) scribi iussimus appensionis nostri sigilli munimine roboratam.
Actum et datum Wratislauie currente anno domini millesimo trecentesimo decimo feria tercia post dominicam, qua cantatur quasi modo geniti, presentibus nostris fidelibus hie conscriptis ad testimonium uocatis et rogatis; videlicet Schamborio de Schiltberch, Friczone de Waldow, Marthino Buzewoygi, Conrado Schenke, Heinrico de Sylicz, Johanne, filio Schamborii, et Rollone, nostre curie notario, qui de mandato nostro presencia conscripsit.