- 014 -
1248. Wrocław
Wrocławski książę Henryk III. Biały zatwierdził wrocławskiemu wójtowi Heinrichowi nadane mu przez jego brata księcia Bolesława II. Rogatkę zwolnienie od podatków jego posiadłości (grunty, młyny, gospodarka rybacka i karczmy) położone nad Ślęzą.
— In nomine Domini amen. Nos Henricus, dei gracia dux Silesiae, notum esse uolumus uniuersis praesentibes et futuris, quod eandem ordinationem, quam
frater noster dux Boleslaus cum aduocato nostro Henrico Wratislauie fecerat, ratam habemus et speciali fauore, quem ad ipsum gerimus pro seruitiis multis, quae nobis et ciuitati nostrae fideliter impendit, sibi et suis haeredibus perpetuo confirmando, uidelicet pro thelonio, quod resignauit in Grobnio per fluuium LauRzeka Ślęza, bona, quae ibidem habet, libere possideat, agros, molendinum, piscinam et tabernam et piscaturam nec non et pomerium sine omni censu tam de molendino quam de aliis haec omnia nunc et semper obtinendo. Viam autem per fluuium eundem vicinia reparabit et ipse sicut unus de vicinia cum ipsis, ipsique, cum ipsis fecimus gratiam specialem, quod ubicunque in bonis nostris rami, virgulta, rubeta, ligna inuenta fuerint per spacium duorum milliarium, audacter ea incidant et deducant, quotiescunque necesse habeant omni cessante immutatione, quae im posterum poterit euenire, et quod eadem bona ab auo et patre nostro eidem H. collata cognouimus, praesens scriptum sigillo nostro fecimus communiri.
Acta sunt haec in Wratislauia anno domini MCCXLVIII coram reuerenda domina matre nostra presentibus dominis comite Mroczcone, comite Alberto cum barba, comite Petrcone, comite Stephane de Wirbna, comite Boguslao Suono de Streliz, comite Nicolao Longo, Boguscone iuuene, notario, domino Valentine, Paulo Slupovic et Stanislao, subcamerariis, et aliis quam pluribus. (Man)datum per manus domeni Valteri, scriptoris nostri etc.