- 016 -
1251. Wrocław
Wrocławski książę Henryk III. Biały dokumentuje, że w związku z założeniem miasta Brzeg na niemieckim prawie lokacyjnym, potrzebuje wymienić się ze szpitalem Św. Ducha we Wrocławiu wioskami – Małkowice za Zębice.
— In nomine domini amen. Nouercari solet res noticie processu temporum, si non litterarum memoria roboratur; ea propter nos Henricus, dei gracia dux Slesie, tenore presentium ad singulorum cupimus noticiam peruenire, quod ingruente quadam necessitate, propter quam differre non valuimus, videlicet locatione ciuitatis in Alta RipaBrzeg et villarum adiacentium, quas eidem absoluere promisimus, quandam nos facere commutationem oportuit cum quadam villa fratrum de sancto spiritu, que MalcouitzMałkowice w pow. Wrocław. dicitur, que predicte ciuitati satis fuit contigua, ita videlicet quod ipsa carere non potuimus; aliam ipsis dedimus loco eius, que ZambouizeZębice w pow. Wrocław wlgariter appellatur, ut in die nouissimo non valeremus de illata iniuria incusari dei omnipotentis iudicium metuentes. Ne igitur processu temporis super huiusmodi commutatione possimus uiolenti aut iniuriosi existere, ita ut per nos aut aliquos nostros successores ualeat reuocari, presentem cedulam in testimonium dedimus sigilli nostri munimine roboratam.
Acta sunt hec anno domini M°CC°LI in Wratislauia. Huius facti testes sunt illustris ducissa, mater nostra, dominus Thomas, episcopus Wratislauiensis, comes Morotsco, comes Albertus cum barba, Boguzlauus senex, dominus Cunradus, notarius, magister Ghozwinus, Michahel, frater Yconis, Olricus, subdapifer, Detco, subpincerna, Paulus Slupouiz, clauiger noster, Laurentius Boghfalus et Michahel, wlodarii illius temporis, comes Daniel, Sizlauus et frater suus Paulus Szopa et alii plures, quorum nomina non sunt notata.