- 104 -

1318 (30. kwietnia) Wrocław.

Biskup Henryk z Wierzbna zezwolił rajcom i obywatelom miasta Wrocław, aby na kawałku gruntu przed Bram± ¦widnick± założyli cmentarz dla obcych oraz biednych, a także wybudowali tam kaplicę grzebaln±.

— In nomine domini amen. Pietatis operibus conuenienter intentis promocionis pie nos decet impertiri subsidia, vt tanto feruenciores ad huiusmodi pia opera exercenda reddantur, quanto magis se senserint allectiuis subsidiis adiuuari. EapropterH. Schmeidler: quapropter nos Henricus, dei gracia episcopus Wratizlauiensis, notum esse volumus vniuersis presentem paginam inspecturis, quod cum honorabiles et prudentes viri, consules et ciues ciuitatis Wratizlauie, consideracione sollicita perpendentes Christianorum multitudinem tam immensam maxime pauperum cotidie Wratizlauie moriencium apud ipsos intra ciuitatem ipsam non posse absque graui periculo apud ecclesias sepeliri, agrum vnum siue ortum extra ciuitatem iam dictam Wratizlaniam ante portam Swidniczensem pro sepultura peregrinorum et pauperum comparassent, iidem consules atque ciues votiuis nobis precum instanciis supplicarunt, vt in eodem orto cimiterium pro peregrinorum et pauperum huiusmodi funeribus tumulandis et capellam pro diuinis ibidem officiis celebrandis de nouo fundare et erigere dignaremur, sic quod ipsi consules ciuitatis Wratizlauie in capella eadem, quam competentibus promiserunt dotare redditibus, ius patronatus tam nunc quam in posterum obtinerent. Nos itaque, quia cultum diuini numinis nostris cupimus temporibus augmentari, piis et iustis predictorum consulum et ciuium Wratizlauiensium precibus fauorabili concurrentes affectu in predicto loco extra ciuitatem Wratizlauiam infra parrochiam tamen sancte Marie Magdalene posito, presertim quia viri discreti domini Henrici de Droguz, rectoris eiusdem ecclesie, ad hoc specialiter accedebat assensus, cimiterium pro sepultura peregrinorom et pauperum et capellam pro celebracione diuinomm ibidem ad honorem dei omnipotentis et beate Marie gloriose Virginia, matris eius, erigi fecimus et fundari sine preiudicio tamen parrochialis ecclesie nostre, sic quod in dicta capella per rectorem ipsius, qui pro tempore fuerit, nec sacramenta aliqua ministrentur nec ad populum sermo fiat. De speciali vero gracia indulgemus, quod ius presentandi presbiterum ad capellam eandem ad predictos consules Wratizlauienses, qui pro tempore fuerint, debeat perpetuo pertinere. In cuius rei testimonium et euidenciam pleniorem presentes fieri iussimus et nostri sigilli munimine reborari.

Datum Wratizlauie ıı Kalendas Maii anno domini millesimo ccc° xvııı° presentibus dominis, Henrico de Baruth preposito, Fridmanno cancellario, Wratizlauiensibus, Arnoldo, archidyacono Glogouiensigłogowski, et Lutoldo, ibidem scolastico, Nicolao de Bancz, Taschone, archidyacono Legniczensilegnicki, magistro Conrado officiali, et Henrico de JescotelJaszkotle, przysiółek G±dowa w pow. Wrocław, canonicis nostris Wratizlauiensibus, et multis aliis.